Quantum redactiones paginae "Gaius Poppaeus Sabinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Gaius Poppaeus Sabinus''' (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno [[35]]) senator Romanus initio primi saeculi fuit. Origo familia Poppaei [[InteramnaInteramnia Praetuttiorum]] erat. Homo novus anno [[9]] consulatum ordinarium adeptus est, quod non saepe accessit. [[Octavianus Augustus|Augustus]] et imprimis [[Tiberius (imperator)|Tiberius]] imperator eum promovit. Frater eius [[Quintus Poppaeus Secundus]] ei anno 9 consul suffectus successit. Anno [[11]] in [[Moesia]]m ad provinciam constituendam missus est. Anno [[15]] etiam proconsul [[Macedonia (provincia Romana)|Macedoniae]] et [[Achaea (provincia Romana)|Achaeae]] factus est. In Moesia contra Thraeces pugnabat et victoria parta ei anno [[26]] triumphi insignia decreta sunt<ref>[[Tacitus]], Annales, IV 46-51</ref>. Cum anno [[31]] homo quidam in insulis [[Cycladae|Cycladis]] se [[Drusus Iulius Caesar|Drusum Iulium Caesarem]] esse, filium [[Germanicus|Germanici]], qui anno praeterito a Tiberio imperatore coniurationis accusatus, in carcerem missus erat, praedicabat, Sabinus ipse ad rem cognoscendam properavit et eum filium Marci Silani esse, qui anno [[15]] consul suffectus erat<ref>Tacitus, Annales V 10</ref>. Anno 35 in provincia sua mortuus est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 150-151</ref>. [[Publius Memmius Regulus]] ei successit.
 
C. Poppaeus Sabinus pater fuit [[Poppaea Sabina (mortua 47)|Poppaeae Sabinae maioris]], avus enim [[Poppaea Sabina|Poppaeae Sabinae]] quae [[Nero (imperator)|Neroni principi]] nupsit.