Quantum redactiones paginae "Iunia Silana" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
'''Iunia Silana''' fuit filia [[Marcus Iunius Silanus Torquatus|M. Iunii Silani Torquati]] qui consul fuit anno 19 et soror [[Iunia Calvina|Iuniae Calvinae]].
 
Iunia Silana fuit uxor [[Gaius Silius (consul 48)|C. Silii]], qui consul designatus est in annum 48, suadente [[Messalina]] principis [[Claudius (imperator)|Claudii]] uxoris. Silius mox, Silana reiecta, matrimonium cum Messalina praeparavit; qua necata ipse mortem sibi conscivit.
 
Silana, "insignis genere forma lascivia" secundum [[Cornelius Tacitus|Tacitum]],<ref>Tacitus, ''[[Annales (Tacitus)|Annales]]'' 13.19.</ref> fuit amica [[Agrippina minor|Agrippinae]], [[Nero (imperator)|Neroni]] matris, sed postea inimica "quia [[Sextius Africanus|Sextium Africanum]] nobilem iuvenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans" (Tacitus ibid.).