Quantum redactiones paginae "Claudius Aelianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
'''Claudius Aelianus''' (natus c. [[165]]-[[170]], mortuus c. [[230]]-[[235]]), fuit scriptor [[Roma]]nus [[Graece]] scribens qui notissimus est hodie ob litteras miscellaneas quas scripsit. Secundum ''[[Suda]]'' <ref>''Suda'' alphaiota 178.</ref> Aelianus fuit libertus e [[Praeneste]] in [[Italia]], qui, cum eloquentiam Graecam e [[Pausanias Caesariensis|Pausania Caesariensi]] didicerat, tam dulce lingua Graeca utebatur, ut {{Polytonic|μελίγλωσσος ἢ μελίφθογγος}} (''meliglōssos ē meliphthongos'', scilicet melliloquens) vocaretur. [[Philostratus Atheniensis|Philostratus]] in ''[[Vitae sophistarum (Philostratus|Vitis sophistarum]]'' dicit Aelianum dialecto Attica usum esse perinde ac Athenienses in [[Attica]] mediterranea ({{Polytonic|ἠττικίζειν ὥσπερ οἱ ἐν τῇ μεσογείᾳ Ἀθηναῖοι}}); ipse autem praetendebat se neque umquam ab Italia afuisse neque mare transisse.<ref>Philostratus, ''Vitae sophistarum'' 2.31 (624).</ref>