Quantum redactiones paginae "Lingua Lycia" differant

12 octeti additi ,  12 years ago
m
Summarium vacuum
m (bot addit: sl:Likijščina)
m
|syllabus2 = }}
'''Lingua Lycia''' ex inscriptionibus primi ante Christum natum millennii nota est. Quae lingua in numero [[Linguae Anatolicae|linguarum Anatolicarum]] habetur propiorque est [[Lingua Luvia|linguae Luviae]]. Lycii ipsi linguam ''tr^mmili'' appellabant. <br />
Nomina Lycia e quattuor declinationibus sunt (a - i - e - u), quae per quinque casus declinantur ([[nominativus|nominativum]], [[genetivus|genetivum]], [[dativus|dativum]], [[accusativus|accusativum]], [[ablativus|ablativum]]). Linguam Lyciam in abecedario proprio scriptam videmus, quod a [[alphabetum|litteris Graecis]] derivatum est. Exstant octo [[vocalis|vocales]] (a - e - i - ^m - ^n - u - â - ê) et viginti una [[consonans|consonantes]] (b, β, g, d, θ, k, q, p, κ, t, τ, χ, w, z, j, m, n, r, s, h, l) quarum pronuntiatio quidem incerta est. In sententiis [[obiectum]] (directum) primum locum tenere solet, [[praedicatum]] medium, [[subiectum]] postremum.
 
== Fontes ==
54

recensiones