Quantum redactiones paginae "Lupus Pascheles" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Lupus Pascheles''' (natus [[Praga]]e, [[11 Maii]], [[1814]] - mortuus ibidem [[22 Novembris]], [[1857]]) fuit librorum editor Austriacus qui praesertim libellos religiosos edidit.
 
Fuit filius parentium egentium, qui primitus docendo victum Pragae quaerebat, antequam casu in curriculum quod se notissimum fecit, biblipola iniit. Anno [[1831]] Praga [[cholera]] afflicta, imperatum est a [[Rabbi]]natu ut in tempore huius cladis preces Rabbinis [[Eliezer Aschkenazi]] recitarentur, quae invenire tamen, causa paucorum librorum precum Iudaicarum tunc impressorum, plurimis gentibus perdifficile erat, quapropter Pascheles, novos libellos precum, suo sumptu, editos, multos vulgo vendidit. Itaque in [[1837]] bibliopolium in urbe condidit, unde libros fabularum Iudaicarum, bibliographias Rabbinum inclytorum et res alias sub titulo "Sippurim" edere incepit, qui late vulgati sunt. Inter contributores ad "Sippurim" fuerunt [[Ludovicus Weisel]], [[Solomon Kohn]], [[Isaac Jost]], [[Raphael Fürstenthal]], et [[Saul Kaempf]].