Quantum redactiones paginae "Regia Classis Britannica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 21:
Parlamentum Anglicum, Olivario Cromwell duce, armavit Regiam Classem, novis navibus eam munivit et in sua custodia eam posuit. Progressus Regiae Classis tam magnus in saeculo XVIII fuit ut dicerent "Britanniam fluctus regere". Fortitudo magnitudoque eius Angliae spoponderunt de praestantia commerciale et militare in maribus omnibus; ad hoc, quia non Britanniae necesse erat magnum exercitum terrestrem habere, reges in classem bellicam vires militares contulerunt.
 
Omnes homines qui ostenderent magnitudinem ingenii aut peritiam militarem neque vero ob divitias aut familiae nobilitatem imperio in Regia Classe fungi potebant: quo modo prudentia rei militaris navarchorum Anglicorum fecit ut perraro Britanniae clades essent (in exemplum memoranda [[Pugna navalis apud Trafalgar (1805)|Pugna navalis apud Trafalgar]], a.D. [[1805]], est).
 
Ab anno [[1793]] usque ad [[1815]] Regia Classis perdidit [[344|trecentas et quadraginta et quattuor]] naves (quorum [[254|ducentae et quinquaginta et quattuor]] submersae sunt a fluctibus, [[75|septuaginta et quinque]] a navibus hostilibus, quindecim ob incendia fortuita). Etiam vitam amiserunt 103.660 nautae (84.440 ob pestilentias aut casus, 12.680 ob naufragia et 6.540 ob inimica gesta).