Quantum redactiones paginae "Ludovicus Maria Grignion de Montfort" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
== Vita eius ==
Ludovicus Maria Grignion in agro [[Britannia Minor| Britanniae Minoris]], in [[vicus| vico]] Montfort-la-Cane nuncupato (qui hodie Montfort-super-Meu, in [[Illa et Vicinonia| Illae et Vicinoniae]] dioecese nuncupatur, apud Condate Redonum), die [[3 Februarii]] [[1673]] natus est. Pater illi Ioannes Baptista Grignion, [[causidicus]] in tribunal Montfortiense, fuit, mater Ioanna Robert. Ludovicus Maria eorum secundus natus fuit, sed maior frater cum menses quattuor natus esset obiit. Baptizatus insequenti die Ludovicus nomine, secundum nomen illi accepto Confirmationis sacramento impositus est.
 
[[Societas Iesu| Societatis Iesu]] primo discipulus in [[Condate Redonum]], consilium cepit in [[Lutetia|Lutetiam Parisiorum]] iter facere, ut se ad [[sacerdos| sacerdotium]] pararet. Sacerdotali deinde ordinatione anno [[1700]] accepta, ad praedicationem, cum missis in [[Francia]]e agris occidentalibus propagandae [[Religio Christiana| Christianae doctrinae]] causa legationibus, se dedidit. In [[Portus Namnetum|Portu Namnetum]] ([[Francogallice]]: ''Nantes'') et [[Pictavia]]e (''Poitiers'') [[Evangelium]] nuntiavit; in qua [[urbs| urbe]] [[valetudinarium]] denuo ordinavit, cuius [[capellanus]] designatus est.