Quantum redactiones paginae "Commodus" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: th:คอมโมดัส; mutationes minores
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:Commodo - Musei capitolini - Foto G. Dall'Orto - 15-08-2000.jpg|thumb|150px|Commodus]]
'''Marcus Aurelius Commodus Antoninus''' fuit [[Imperatores Romani|Imperator Romanus]] ab anno 180 ad 192. Natus est die [[31 Augusti]] [[161]], mortuus die [[31 Decembris]] [[192]]. Habetur unus ex pessimis principibus. Regnum finis temporis "quinque bonorum principum" e domo Antoniorum fuit. Filius popularis est [[Marcus Aurelius |Marci Aurelii]] (quamquam ferunt non esse filium eius sed gladiatoris, qui cubuerit cum uxore).
 
== Vita ante imperium ==
Commodus [[12 Octobris]] anni [[166]] Caesar factus est<ref>[[Historia Augusta]], Commodus 1,10 et 12,1</ref>. [[20 Ianuarii]] [[175]] in collegiis sacerdotum cooptatus est et [[19 Maii]] eiusdem anni cum patre in Germaniam profectus est. [[7 Iulii]] togam virilem accepit et ''princeps iuventutis'' nominatus est. Annis [[175]]/[[176]] patrem in orientem sequebatur et [[7 Augusti]] vel [[8 Augusti]] [[Miletum|Mileti]] fuit. Autumno 176 mysteriis [[Eleusis|Eleusinis]] imbutus est. [[23 Decembris]] de Germanis et Sarmatis cum patre triumphavit. Ante [[17 Iunii]] [[1977]] Augustus proclamatus est et nunc cum patre regnabat. Ante [[3 Augusti]] anni [[178]] [[Bruttia Crispina|Bruttiam Crispinam]], filiam [[Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens|Lucii Fulvii Rustici Gaii Bruttii Praesentis]], consulis annorum [[153]] et [[180]], in matrimonium duxit, ex qua liberos non habuit. Post 3 Decembris 178 in Germaniam profectus est et bellum cum patre contra Germanos gessit<ref>Historia Augusta, Commodus 12,6</ref>.
 
== Imperator ==
Patre [[17 Martii]] [[180]] mortuo, prospere accessit ad regnum populo Romano ovante, quia iuventus sua Romae erat augurium felix. Bellum Germanicum sine victoria finivit atque [[22 Octobris]] de Germanis triumphavit. Anno [[181]] vel [[182]] [[Anna Aurelia Galeria Lucilla]], filia Marci Aurelii imperatoris cum aliis coniurationis accusata supplicio affecta est. [[27 Novembris]] 181 Commodus Quinquenalia celebravit. Anno [[185]] [[Tigidius Perennis]], praefectus praetorio potens, a Commodus morte affectus est. Commodus expeditionem Sarmaticam coepit et anno sequenti [[Bellum desertotum]]. [[27 Novembris]] [[186]] Commodus primo Decennalia celebrat, iterum [[17 Martii]] [[190]]. Initio anni [[187]] Maternus frustra coniurationem fecit. Anno [[188]] Commodus in expeditionem Germanicam III profectus est. Anno [[189]] [[Marcus Aurelius Cleander]], praefectus praetorio coniurationis accusatus necatus est. Octobre [[192]] Commodus Romam ut ''Coloniam Commodiana'' iterum condidit. [[31 Decembris]] [[192]] ipse occisus est.
 
== Fontes de vita et principatu Commodi ==
* [[Aurelius Victor]], ''[[De Caesaribus (Victor)|De Caesaribus]]'' 17
* [[Cassius Dio]], ''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]'' liber 73 (pars huius operis deperdita quidem sed a monacho Byzantino [[Xiphilinus|Xiphilino]] abbreviata)
Linea 102:
[[sv:Commodus]]
[[sw:Commodus]]
[[th:คอมโมดัส]]
[[tl:Commodus]]
[[tr:Commodus]]