Quantum redactiones paginae "Ruricus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Ob id tres fratres, quorum primarius fuit Ruricus, alius ''Sineusʺ'' (Ruthenice antique: Синеоусъ, in ''Rerum Moscoviticarum Commentariis'' [[Sigismundus de Herberstein|Sigismundi de Herberstein]] ''Sinaus'' et in ''[[Lexicon Universale|Lexico Universali]]'' [[Iohannes Iacobus Hofmannus|Iohannis Hofmanni]] ''Scianus'' vocatur) et tertius ''Truvorʺ'' (Ruthenice antique: Труворъ, a Herberstein ''Truwor'' et a Hofmanno ''Truborus'' nominatur), "cum generibus suis" in terram invitatorium suorum venerunt et totos Varegos gentis Russorum (Ruthenorum) secum adduxerunt. Ex Varegis illis terra Russica (Ruthenica), Latine ''Russia'' seu ''Ruthenia'' dicitur, nomen suum accepit. ''Sineusʺ'' et ''Truvorʺ'' mortui sunt post annum secundum, quam adventus illorum fuerat, et Ruricus solus dux terrae illius factus est. Dux ille sedem suam initio [[Ladoga Vetus|Ladogae]], dein [[Novogardia Magna|Novogardiae]] habebat. Procuratores suos assignavit in urbes, illi dediticias (quae fuere [[Polotia]] Rutheniae Albae nostri temporis et [[Rostovia]], [[Biela Ozera]], [[Murom]] certaequae aliae urbes Russiae hodiernae).
 
Anno mundi 6387 (anno [[879]]), Ruricus mortuus est. Defectus aetatis plenae Rurici filii ([[Inguarus (dux Rutheniae)|Inguari]], (vulgo ''[[Igor (dux Rutheniae)|Igor]]'', seu a nonnullis [[Graeci|Graecorum]] historicis ''Inger'' vocati) causa, [[Helgus (dux Rutheniae)|Helgus]] (vulgo ''[[Oleg (dux Rutheniae)|Oleg]]'', gentilis monarchae vitae defuncti) factus est dux Ruthenorum.
 
==Opiniones historicorum de Rurico==