Quantum redactiones paginae "Marcus Livius Drusus" differant

m
m (robot Adding: de, en, fi, nl)
Hunc vitae finem habuit juvenis clarissimus quidem, sed quem sua semper inquietum ac turbulentum fecerat ambitio: ipse queri solitus est sibi uni, ne puero quidem, ferias unquam contigisse; nam adhuc praetextatus per ambitionem coepit reos judicibus commendare: laudantur tamen Drusi quaedam facta dictaque. Cum Philippo consuli insidiae pararentur, ejusque vita in maximo esset periculo, Drusus, re cognita, Philippum licet inimicum monuit ut sibi caveret. Extat etiam Drusi vox egregia: cum enim domum aedificaret, promitteretque architectus, si quinque talenta sibi darentur, ita se eam aedificaturum ut nemo in eam despicere posset: "Immo, inquit Drusus, decem dabo, si eam ita componas ut quidquid agam non a vicinis tantum, sed ab omnibus etiam civivus possit perspici."
 
[[Categoria:Roma Antiquaantiqua]]
[[Categoria:Homines]]
 
[[de:Marcus Livius Drusus der Ältere]]
12 954

recensiones