Quantum redactiones paginae "Thucydides" differant

422 octeti additi ,  11 years ago
Summarium vacuum
[[Imago:Thucydides-bust-cutout_ROM.jpg|thumb|Effigies Thucydidis apud [[Royal Ontario Museum]] [[Torontum|Toronti]].]]
'''Thucydides''' ([[Graece]] Θουκυδίδης) fuit historicus, scriptor ac magistratus [[Athenae|Atheniensis]] [[Saeculum 5 a.C.n.|Saeculi V a.C.n.]], auctor historiae ''[[De bello Peloponnesiaco]]''. De vita eius scimus autem perpauca, quae ipse in opera sua inscripsit: libro primo enim Atheniensem se adfirmat esse, dein se [[pestis|peste]] quae Athenas bellum gerentes adfligebat laboravisse et creatum esse magistratum militarem annis [[424 a.C.n.|424]] et [[423 a.C.n.|423]]. Post quos propter miserum exitum incepti [[Amphipolis]], quae a [[Sparta|Lacedaemoniis]] capta est, damnatus ad exilium in [[Thracia]]m pervenit, ubi maximam partem operae suae dicitur scripsisse. Obscurus est annus mortis, sed probabiliter obiit antequam operam suam perfectam: nam ea subito interrumpitur post librum octavum, qui non limatus esse videtur et eventa usque ad annum [[411 a.C.n.|411]] narrat, quamvis bellum anno [[404 a.C.n.|404]] vero confectum sit. Partem ultimam operae Thucydidis adfirmant nonnulli historici confluxisse in scripta [[Xenophon]]tis, qui postea eam emendatam ediderit.
 
== De indagine historica Thucydidaea ==
1 782

recensiones