Quantum redactiones paginae "Crystallum liquidum" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: eo:Likva kristalo
Linea 11:
 
== Species ==
Crystalli liquidi status iuxta augescentem ordinis gradum includunt: [[status nematicus]], [[status nematicus chiralis]], [[status smecticus]], [[status smecticus chiralis]], et [[status columnaris]].
*[[status isotropicus]] vel liquidus verus, ubi liquidi proprietates sunt aequales undique in omnes directiones;
*[[status nematicus]] vel liquidus anisotropicus, ubi liquidi proprietates discrepant secundum declinationem ab directione speciali quae ''director'' dicitur;
*[[status nematicus chiralis]], status nematicus ubi director in spatio lente rotant trans longitudinem specialem qui ''spatium chirale'' dicitur;
*[[status smecticus]], vel solidum unae dimensionis, status ille, ubi moleculae segregantur in tabulata, summae ordinis spatialis, sed ordine carent et ut liquidum fluunt intro quodque tabulatum;
*[[status smecticus chiralis]]
*[[status columnaris]].
 
[[Polymer]]i quoque hos mesostatus ostendere possunt, et inclytum exemplum est [[Kevlar]], polymer qui, dum extrusus est, statum smecticum ostendit, qua propter proprietates duras solidificando capit speciales, quibus postea [[glandes]] bene repellere potest.