Quantum redactiones paginae "Anaxagoras" differant

Content deleted Content added
m stellam addidi
m →‎Anaxagorea: Nexus: astronomia, meteorologia, geologia
Linea 11:
 
== Anaxagorea ==
Quidquid de Anaxagorae decretis scimus e posteriorum philosophorum, praesertim [[Simplicius (philosophus)|Simplicii]], commentariis exemplisque defluxit. Quae doctrinae fragmenta iam multis editionibus continentur, ie.ag. Curd (2007), Diels & Kranz (1974), Jöhrens (1939), Lanza (1966), Sider (2005), Curd (2007).; Sedsed magni interest hoc cognoscere: fragmenta e posterorum scriptis excerpta nihil esse nisi ruinas et caementa prisci aedificii humi constrati, quod ratione restitui debeat.
 
Constat Anaxagoram unum tantum librum scripsisse, non praeter solitum ''De natura'' ({{Polytonic|περὶ φύσεως}}) appellatum. Simplicio teste eum scimus exordium de massa quadam sumpsisse, quae sine ulla forma omnia mundi elementa complectitur. Quae mixtura informis mente quadam citatur. Elementa aeterna sunt continuoque omnia omnibus immiscentur motu versatili, quo novae regionatim compinguntur portiones veteraeque solvuntur. Quibus in figuris versatili elementorum motu effectis mundus consistit ut a nobis percipitur. Haec fere sunt principia quae fragmentis nobis defluxerunt., Sedsed e testimoniis Anaxagoram cognovimus etiam de [[astronomia]], [[meteorologia]], [[geologia]] nec non de cognitione humana disseruisse.; Quibusquibus de rebus parum sciri potest, quia fontes nos deficiunt.
 
== De doctrina ==