Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

1 455 octeti additi ,  12 years ago
Summarium vacuum
His finitis studiis anno proximo munere medici suscepto navem conscendit in [[Australia]]m versus profecturam. Hoc facto seriem iniit expeditionum, quibus quinque fere et viginti annis paene omnes orbis terrarum partes habitabiles visitavit eo semper consilio, ut morum vitarumque notitiam augeret diversarum longinquarumque gentium.
 
Prima expeditio ab [[1851]] ad [[1859]] duravit. Quo itinere primum Australiam Pacificumque visitavit, exinde [[Peruvia]], [[Mexicum|Mexico]], Caribicis insulis perlustratis ad [[Sina]]m, [[Malaesia]]m, [[India]]m advectus per [[Africa occidentalis|Africam occidentalem]] domum renavigavit. Quid hoc itine expertus sit una tantum scriptura (''Ein Besuch in San Salvador: Ein Beitrag zur Mythologie und Psychologie'') exposuit, minus quidem minutias itineris quam res ad psychologiam comparativam pertinentes. Proximo anno ''Der Mensch in der Geschichte: Zur Begründung einer Psychologischen Weltanschauung'' ('Genus humanum historice expositum: Institutio cosmotheoriae psychologicae', Lipsiae 1860) e prelo exiit, opus magnum ex tribus voluminibus compositum, propriis permultarum gentium observationibus plenum.
 
Secunda expeditio anno [[1861]] coepta annos duravit quattuor. Quo itinere vectus est in Malaesiam, [[Philippinae|Philippinas]], [[Iaponia]]m. Domum per Sinam septentrionalem, Asiam centralem, [[Caucasus|Caucasum]] rediit, onustus notitiarum copia utilium ad conficiendum opus quod ''Die Völker des Östlichen Asiens'' inscriptum sex voluminibus edidit. (Ultima lima data est anno [[1868]].) Hoc opere cum alia tum accurate [[Buddhismus|Buddhismum]] tractavit.
 
== Res gestae ==
[[Fasciculus:Melanesien-Abteilung Berlin-Dahlem Ethnologisches Museum.jpg|thumb|Pars Melanesiana Musei Ethnologici Berolinensis]]
Bastian duplici munere studia auxit culturarum. Primo, collector indefessus fuit, qui Ethnologico Museo Berolini magnopere profuit. Secundo, et [[anthropologia]]m et [[psychologia]]m, quae tunc ambae in statu erant nascendi, sua de humani generis unitate mentali coniectura fecundavit.
 
 
=== Elementorum mentalium indagator ===
Bastian opera, quam tribuit colligendo, et rebus peculiaribus, in quibus hanc operam posuit, ad definiendam anthropologiam tetendit psychologia informatam. Eo enim tempore velut aura ferebatur quaestio de generis humani unitate mentali,<ref>Hanc quaestionem iam [[Theodorus Waitz|Theodor Waitz]] tractavit libro ''Lehrbuch der Psychologie als Naturwissenschaft'' inscripto, quem anno [[1849]] edidit — eodem nempe anno, quo Bastian se ad studia medicinae finienda parabat (Tylor 1905:142; Jahoda 1992:104).</ref> cui doctrinae Bastian quoque subscripsit: in omni morum et consuetudinum diversitate homines eadem indole consociatos esse; mentis actus ex physiologicis mechanismis naturalibus generisque humani propriis nasci; culturarum differentias ex caeli locorumque differentiis oriri. His de rebus libro ''Der Mensch in der Geschichte'' inscripto primum anno 1860 disseruit. Distinxit enim '''elementa mentalia''' (''Elementargedanken'') ab '''ideis popularibus''' (''Völkergedanken''). Elementa mentalia dixit humano generi communia esse, quippe quae hereditate genetica possideantur; ideas autem populares ex rebus diversarum culturarum (sicut variarum gentium moribus, ritibus, [[Cosmotheoria|visionibus mundi]], [[Instrumentum musicum|musicis instrumentis]], [[Ars|artibus]], cett.) constare; quas populares ideas dixit esse etiam '''ideas publicas''' (''Gesellschaftsgedanken''), quippe quae sint conexae locali cuique culturae res.
 
Ut de mentali unitate coniecturam demonstraret probabilem, sibi opus esse proposuit quam plurima rerum culturalium sive idearum popularium specimina ex diversis regionibus orbis terrarum colligere. Quibus speciminibus regionatim dispositis et rebus comparabilibus inter se comparatis speravit idearum statisticam (''Gedankenstatistik'') componendo elementa mentalia definire posse (Koepping 1983:180).<ref>Bastian admirabili quidem celeritate libros suos conscripsit, quo factum tamen est, ut scripta eius ne ab iis quidem, quibus lingua Theodisca sermo patrius esset, facile legerentur. Quae cum ita sint, Koepping (1983) magno usui est omnibus, qui, quid Bastian cogitaverit, conspicere velint.</ref> Elementa mentalia qua ratione ex ideis popularibus concludi possent, a Koepping (1983) accurate expositum est. Bastian methodo usus est adsimili [[Methodus comparativa|comparativae]], qua methodo protolinguae ab historicis linguistis coniectantur. Atquin in coniectandis elementis mentalibus non videtur multum profecisse.
 
Bastian, quamquam anthropologiae et ethnologiae aliisque rebus humanioribus multum profuit, se ipsum apud naturalium scientiarum studiosos collocavit. Sed infesto fuit animo in [[Carolus Robertus Darwin|Darwinianam]] doctrinam [[evolutio]]nis, quod formarum transitiones posuerit, quae simpliciter observari non possent.
 
== Notae ==
*[[Anthropologia]]
*[[Cultura]]
*[[Ethnologia]]
 
== Bibliographia ==
* [[Edward B. Tylor|Tylor, Edward B.]] [[1905]]. Professor Adolf Bastian. ''Man'' 5:138–143.
 
 
{{bio-stipula}}
 
[[Categoria:Ethnologi]]
13 681

recensiones