Quantum redactiones paginae "Pirata" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Blackbeard_battle_colour.jpg‎|thumb|right|280px|Pugna navalis inter Barbam Nigram piratam Anglicosque]]'''Pirata''' (-ae, ''m.'') est praedo qui in [[mare |mari]] furtum aut rapinam aut alterum simile crimen per vim facit. Piratarum nonnulla genera praecipue antiquis temporibus erant, atque permultas adpetebant praedas: plurimum [[navis|naves]], sed etiam portus, insulas et vicos maritimos saepe crudelissime raptabant. Etenim minationibus aut armis capiebant aurum, aes, cibum, instrumenta navalia et merces omnium generum.
Piratae in fere omni aevo et omni parte orbis maria maritimasque civitates infestaverunt: enim piratae clari [[Phoenices]] ac [[Graeci]] erant, sed etiam [[Vicingi]] ac [[dania|Dani]], [[sina|Sinici]] ac [[Arabes]]. Usque ad initium saeculi XIX, quamvis pauci, tamen in [[Oceanus Atlanticus|Oceano Atlantico]] piratae naves ad Americana litora adpropinquantes aggrediebantur.