Quantum redactiones paginae "Fabulae Dolomianorum montium" differant

m
 
== Puella in umbra ==
''Puella in umbra'' ([[:wikt:{{victio|puella|-ae, ''|f'.'']];}} ([[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das Kind im Schatten (Pustertal)|''Das Kind im Schatten'']]) est fabula quae [[Pustriosa vallis|Pustriosa valle]] (Theodisce: [[:de:Pustertal]], [[Lingua Italica|Italice]] [[:it:Valle Pusteria]]) in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Domina libera de Schöneck (quod [[Lingua Latina|Latine]] angulum vel potius arcem bellam dicere vult) in valli Pusteria filium parita est. Somniis iuxta filium turbata prohibere nequivit ne Truda vulgo Trude specie [[avis]] per fenestram in cameram volaret et filium signo designaret. Quod signum vulgo Teggen appellatum [[naevus]] vel macula colore iecinoris est. Ita filius incantatus et a Truda ut ita dicam lambitus „Trudenlecke“ sive a Truda lambitus factus est. Qua re fortasse vel quod masculino parente carebat eius patre antequam ipse natus est in [[bellum|bello]] necato puer a matri Scharhartus appellatus lutulentior violentiorque homo factus est.
 
== Castellum ad praeceps ==
''[[Castellum]] ad praeceps'' ([[:wikt:{{victio|castellum|-i, ''|n.'']];}} ([[Lingua Theodisca|Theodisce]]: [[:de:Südtiroler_Sagen#Das_Schloss_am_Abgrund_.28Gr.C3.B6dnertal.29|''Das Schloß am Abgrund'']]) est fabula quae valle Gardena in [[Dolomianorum montes|Dolomianorum montibus]] narrabatur:
 
Valle Gardena (Theodisce: [[:de:Gröden (Südtirol)|Grödnertal]], [[Lingua Italica|Italice]]: [[:it:Val Gardena|Val Gardena]], [[Dolomiana Latina lingua|Ladine]]: Gherdëina) olim altis vallis supinis vetus mercandi via erat via pagana vel Ladine „troi payan“ sive „tractus paganus“. Huic viae arx imminebat. Arcis dominus aut mercatoribus transientibus vi magnum vectigal exprimebat aut eos in carcerem arcis iacebat dum pactum pro capite [[pretium]] daretur. Omnes conatus arcis expugnandae ad irritum reddebantur. Fama erat arcem artis ope magicae aedificatam fuisse quod tam praeceps super immensam altitudinem vulgo ''Pinkan'' in rupe sita erat ut expugnari non posset. Mirabile dictu nec [[ventus]] nec tempestas nec [[terra]]e labes arci nocebant.
208 643

recensiones