Quantum redactiones paginae "Marcus Porcius Cato Uticensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{vicificanda}}
[[Fasciculus:Cato Utica Louvre LP2090.jpg|Cato Uticensis Phaedonem Platonis philosophi legens posteaquam se occidit|thumb|{{imago sine descriptione}}]]
'''Marcus Porcius Cato Uticensis''', sive '''Cato Minor''', (natus [[95 a.C.n.]], mortuus [[46 a.C.n.]]), adhuc puer, invictum animi robur ostendit. Cum in domo Drusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romam venerunt. [[Popedius]] Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonem puerum rogavit ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultu constanti negavit id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partem levatum tenuit, et abjecturum inde se minatus est, nisi precibus obtemperaret; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. Tunc Popedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam parvum; si enim senator esset, ne sperare quidem jus civitatis nobis liceret."