Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:Adolf Bastian.jpg|thumb|160px|Adolfus Bastian septuagenarius]]
 
'''Adolfus Bastian''' (1826–1905) fuit iuridicus, [[biologia|biologus]] et [[medicina]]e doctor [[Germania|Germanicus]], homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim [[ethnologia]]e magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum [[Berolinum|Berolini]] anno [[1886]] institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et [[Studia culturalia|psychologia comparativa]] disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse.
 
Line 32 ⟶ 34:
=== Collector et conservator ===
Bastian diversarum culturarum specimina impigre collegit non solum ut rebus ethnologicis suum ditaret museum sed etiam ut remotorum populorum artificia ab oblivione conservaret. Sunt qui dicant Bastianum non fuisse verum ethnologum, quod geographica cuiusque culturae loca neglexerit accurate describere. Utcumque est, specimina rerum humana arte factarum videtur collegisse ut, puta, papilionum studiosus specimina variarum papilionum specierum. Fortasse requirat quispiam, quare remotos populos visitandi causa expeditiones tanta adsiduitate tantaque perseverantia susceperit. Certe id egit, ut, antequam culturae Europaeae fluctus omnia inundavisset, specimina patrimonii humanitatis conservaret.
 
=== Elementorum mentalium indagator ===
Bastian opera, quam tribuit colligendo, et rebus peculiaribus, in quibus hanc operam posuit, ad definiendam anthropologiam tetendit psychologia informatam. Eo enim tempore velut aura ferebatur quaestio de generis humani unitate mentali,<ref>Hanc quaestionem iam [[Theodorus Waitz|Theodor Waitz]] tractavit libro ''Lehrbuch der Psychologie als Naturwissenschaft'' inscripto, quem anno [[1849]] edidit — eodem nempe anno, quo Bastian se ad studia medicinae finienda parabat (Tylor 1905:142; Jahoda 1992:104).</ref> cui doctrinae Bastian quoque subscripsit: in omni morum et consuetudinum diversitate homines eadem indole consociatos esse; mentis actus ex physiologicis mechanismis naturalibus generisque humani propriis nasci; culturarum differentias ex caeli locorumque differentiis oriri. His de rebus libro ''Der Mensch in der Geschichte'' inscripto primum anno 1860 disseruit. Distinxit enim '''elementa mentalia''' (''Elementargedanken'') ab '''ideis popularibus''' (''Völkergedanken''). Elementa mentalia dixit humano generi communia esse, quippe quae hereditate genetica possideantur; ideas autem populares ex rebus diversarum culturarum (sicut variarum gentium moribus, ritibus, [[Cosmotheoria|visionibus mundi]], [[Instrumentum musicum|musicis instrumentis]], [[Ars|artibus]], cett.) constare; quas populares ideas dixit esse etiam '''ideas publicas''' (''Gesellschaftsgedanken''), quippe quae sint conexae locali cuique culturae res.
 
== Notae ==
<references />
 
== Vide etiam ==