Quantum redactiones paginae "Zosimus (historicus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Nexus intervicianos addidi, parvula correxi
Linea 1:
{{pro pagina discretiva vide|Zosimus}}
 
'''Zosimus''' (natus in [[Syria]] aut [[Palaestina]] secunda parte [[saeculum 5|saeculi V]] - obiit initio [[saeculum 6|saeculi VI]]) fuit [[historicus|rerum gestarum scriptor‎]] [[Graecia|Graecus]]. Opus eius in sex libris de historia [[Roma]]e disserit ab [[Augustus|Augusto]] usque ad annum [[410]]. Vixit sub regno [[Anastasius I (imperator)|Anastasii I]] (491-518). Comitem esse eum [[Photius]] fert et advocatum thesauri imperialis.
 
 
== Opus ==
''[[Historia nova]]'' Zosimi opus eius notum solum, in quo ille paganus rationem de lapsu imperii Romani produxit. Primi libri sunt collationes scriptorum veterum (ut [[Dexippus|Dexippi]], [[Eunapius|Eunapii]], [[Olympiodorus|Olympiodori]]): primus liber vero eventus sub imperatoribus ex Augusto ad [[Diocletianus|Diocletianum]] diseritdisserit; secundus, tertius, et quartus spatium temporis de [[Constantius Chlorus|Constantio Chloro]] [[Galerius|Galerioque]] ad excessum [[Theodosius I|Theodosii I]] tracattractat; quintus et sextus spatium 395 ad 410, cum [[Priscus Attalus]] depugnatus est. Ad haec tempora utilissimum est ex eis operibus quae non sint ecclesiastica. Ut videtur, opus non perfectum est. Scriptum est 498-518.
 
Photius modum dicendi clarum et purum et succinctum arbitratur; alii confusas eius rationes, utiles solum quoad alios locos ex historiis perditis conservaret.