Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

m
bot mutat: en:Adolf Bastian; mutationes minores
m (+Vide etiam)
m (bot mutat: en:Adolf Bastian; mutationes minores)
Prima expeditio ab [[1851]] ad [[1859]] duravit. Quo itinere primum Australiam Pacificumque visitavit, exinde [[Peruvia]], [[Mexicum|Mexico]], Caribicis insulis perlustratis ad [[Sina]]m, [[Malaesia]]m, [[India]]m advectus per [[Africa occidentalis|Africam occidentalem]] domum renavigavit. Quid hoc itine expertus sit una tantum scriptura (''Ein Besuch in San Salvador: Ein Beitrag zur Mythologie und Psychologie'') exposuit, minus quidem minutias itineris quam res ad psychologiam comparativam pertinentes. Proximo anno ''Der Mensch in der Geschichte: Zur Begründung einer Psychologischen Weltanschauung'' ('Genus humanum historice expositum: Institutio cosmotheoriae psychologicae', Lipsiae 1860) e prelo exiit, opus magnum ex tribus voluminibus compositum, propriis permultarum gentium observationibus plenum.
 
Secunda expeditio anno [[1861]] coepta annos duravit quattuor. Quo itinere vectus est in Malaesiam, [[Philippinae|Philippinas]], [[Iaponia]]m. Domum per Sinam septentrionalem, Asiam centralem, [[Caucasus|Caucasum]] rediit, onustus notitiarum copia utilium ad conficiendum opus quod ''Die Völker des Östlichen Asiens'' inscriptum sex voluminibus edidit. (Ultima lima data est anno [[1868]].) Hoc opere cum alia tum accurate [[Buddhismus|Buddhismum]] tractavit.
 
Secuti sunt octo sine itineribus anni (1865–1873), quibus Bastian id egit, ut studia ethnologica in Germania institueret, nam commodum post reditum director adiunctus est Regiis Museis Berolini. Quibus in aedibus rerum ethnologicarum corpus invenit ad duas porticus confertum officinamque haud satis idoneam. Strenuitate et sollertia Bastiani factum est, ut corpus ethnologicum multis rebus auctum renovaretur. Bastian proprie fuit patrator musei ethnologici (''Museum für Völkerkunde'') anno [[1886]] instituti.
Praeterea, quamquam continuo litteris et studiis ethnologicis psychologicisque incumbebat, etiam geographicae societati (''Gesellschaft für Erdkunde zu Berlin'') vacavit, cui praesedit annis 1871-1873. Quo officio etiam contulit ad instituendam societatem Africae Aequatoriae investigandae (''Deutsche Gesellschaft zur Erforschung Äquatorial-Afrikas''). Tertia expeditione anno [[1873]] coepta [[Aegyptus|Aegyptum]], [[Sudania]]m, [[Aethiopia]]m, [[Arabia|Arabicam paeninsulam]], [[Insulae Seisellenses|Seisellenses]], [[Mauritia]]m, Australem Africam visitavit. Ex Australi Africa deinde iter fecit laboriosissimum periculisque plenum, ut regiones tunc invisitatas in ima Africa Media Occidentalique, praesertim [[regnum Loango]], exploraret. Rediens etiam [[Lusitania|Portugalliam]] et [[Hispania]]m, praeterea insuper [[Turcia]]m, [[Russia]]m, [[Norvegia]]m ac [[Suecia]]m lustravit.
 
Quartam expeditionem ([[1875]]–[[1876]]) suscepit ad Caribicas insulas (sive Indias Occidentales) atque Australem Mediamque Americam directam. Quo itinere [[Imperium Incarum|Incarum]], [[Maia]]rum, [[Azteci|Aztecorum]] antiquas visitavit [[civilizationes]] ac res ethnologicas collegit ad librum suum futurum utiles, quem anno [[1878]] edidit ''Die Kultur Länder der alten Amerika'' ('De Americae veteris terrarum cultura') inscriptum.
 
== Vide etiam ==
*[[Anthropologia]]
*[[Cultura]]
 
== Bibliographia ==
*Buchheit, Klaus Peter. [[2001]]. "Adolf Philipp Wilhelm Bastian." In ''Hauptwerke der Ethnologie,'' edd. Feest & Kohl, 19–25. Stutgardiae: Kröner.<!--Version in en: seems to be mangled; not sure if this is correct.-->* Buchheit, Klaus Peter. [[2005]] ''Die Verkettung der Dinge: Stil und Diagnose im Schreiben Adolf Bastians.'' Münster: Lit Verlag.
*Buchheit, Klaus Peter. [[2006]]. "The Concatenation of Minds." In ''Celebrating Transgression. Method and Politics in Anthropological Studies of Culture,'' edd. Rao & Hutnyk, 211–224. Oxoniae, Novi Eboraci: Berghahn.
 
[[de:Adolf Bastian]]
[[en:Adolf BAstianBastian]]
[[es:Adolf Bastian]]
[[fi:Adolf Bastian]]
[[fr:Adolf Bastian]]
[[id:Adolf Bastian]]
[[ru:Бастиан, Адольф]]
[[sk:Adolf Bastian]]
[[fi:Adolf Bastian]]
[[sv:Adolf Bastian]]
[[zh:阿道夫·巴斯蒂安]]
5 837

recensiones