Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

Content deleted Content added
m Nexus intervicios addidimus. Macte, Neander!
m +Bibliographia
Linea 1:
'''Adolfus Bastian''' (1826–1905) fuit iuridicus, [[biologia|biologus]] et [[medicina]]e doctor [[Germania|Germanicus]], homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim [[ethnologia]]e magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum [[Berolinum|Berolini]] anno [[1886]] institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et [[Studia culturalia|psychologia comparativa]] disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse.
 
== Vita ==
Linea 10:
Secunda expeditio anno [[1861]] coepta annos duravit quattuor. Quo itinere vectus est in Malaesiam, [[Philippinae|Philippinas]], [[Iaponia]]m. Domum per Sinam septentrionalem, Asiam centralem, [[Caucasus|Caucasum]] rediit, onustus notitiarum copia utilium ad conficiendum opus quod ''Die Völker des Östlichen Asiens'' inscriptum sex voluminibus edidit. (Ultima lima data est anno [[1868]].) Hoc opere cum alia tum accurate [[Buddhismus|Buddhismum]] tractavit.
 
Secuti sunt octo sine itineribus anni (1865-18731865–1873), quibus Bastian id egit, ut studia ethnologica in Germania institueret, nam commodum post reditum director adiunctus est Regiis Museis Berolini. Quibus in aedibus rerum ethnologicarum corpus invenit ad duas porticus confertum officinamque haud satis idoneam. Strenuitate et sollertia Bastiani factum est, ut corpus ethnologicum multis rebus auctum renovaretur. Bastian proprie fuit patrator musei ethnologici (''Museum für Völkerkunde'') anno [[1886]] instituti.
 
Anno [[1868]] Bastian cum [[Robertus Hartmann|Roberto Hartmann]] ethnologicorum commentariorum (''Zeitschrift für Ethnologie'') edendorum initium fecit. Nec satis, nam Bastian etiam [[Carolus Ritter|Carolo Ritter]], conditori societatis geographici, [[Rudolphus Virchow|Rudolpho Virchow]], pathologo et anthropologo, aliisque doctis se contribuit, ut societatem anthropologicam institueret. Itaque Berolinensis societas anthropologica, ethnologica et protohistorica (''Berliner Gesellschaft für Anthropologie, Ethnologie und Urgeschichte'') die [[17 Novembris]] [[1869]] publice instituta est a Rudolpho Virchow, qui primus praesidens societatis factus est, et ab Adolfo Bastian, qui vicepraesidens creatus est.
Linea 17:
 
Quartam expeditionem ([[1875]]–[[1876]]) suscepit ad Caribicas insulas (sive Indias Occidentales) atque Australem Mediamque Americam directam. Quo itinere [[Imperium Incarum|Incarum]], [[Maia]]rum, [[Azteci|Aztecorum]] antiquas visitavit [[civilizationes]] ac res ethnologicas collegit ad librum suum futurum utiles, quem anno [[1878]] edidit ''Die Kultur Länder der alten Amerika'' ('De Americae veteris terrarum cultura') inscriptum.
 
==Bibliographia==
*Buchheit, Klaus Peter. [[2001]]. "Adolf Philipp Wilhelm Bastian." In ''Hauptwerke der Ethnologie,'' edd. Feest & Kohl, 19–25. Stutgardiae: Kröner.<!--Version in en: seems to be mangled; not sure if this is correct.-->* Buchheit, Klaus Peter. [[2005]] ''Die Verkettung der Dinge: Stil und Diagnose im Schreiben Adolf Bastians.'' Münster: Lit Verlag.
*Buchheit, Klaus Peter. [[2006]]. "The Concatenation of Minds." In ''Celebrating Transgression. Method and Politics in Anthropological Studies of Culture,'' edd. Rao & Hutnyk, 211–224. Oxoniae, Novi Eboraci: Berghahn.
*Buchheit, Klaus Peter. [[2007]]. "The World as Negro and déjà vue." In ''Adolf Bastian and his universal archive of humanity: The origins of German anthropology,'' edd. Manuela Fischer, Peter Bolz, et Susan Kamel. 39–44. Hildesheim, Zürich, Novi Eboraci: Georg Olms Verlag.
*Koepping, Klaus-Peter. [[1983]]. ''Adolf Bastian and the Psychic Unity of Mankind: The Foundations of Anthropology in Nineteenth Century Germany.'' St. Lucia: University of Queensland Press.
*[[Robertus Lowie|Lowie, Robert]]. [[1937]]. ''The History of Ethnological Theory.'' Holt Rhinehart.
*[[Edward B. Tylor|Tylor, Edward B.]] [[1905]]. "Professor Adolf Bastian." ''Man'' 5:138–143.
 
{{bio-stipula}}
 
[[de:Adolf Bastian]]