Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

1 697 octeti additi ,  12 years ago
Summarium vacuum
(Creavit paginam scribendo ''''Adolfus Bastian''' (1826-1905) fuit iuridicus, biologus et medicinae doctor Germanicus, homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisqu…')
 
 
Prima expeditio ab [[1851]] ad [[1859]] duravit. Quo itinere primum Australiam Pacificumque visitavit, exinde [[Peruvia]], [[Mexicum|Mexico]], Caribicis insulis perlustratis ad [[Sina]]m, [[Malaesia]]m, [[India]]m advectus per [[Africa occidentalis|Africam occidentalem]] domum renavigavit. Quid hoc itine expertus sit una tantum scriptura (''Ein Besuch in San Salvador: Ein Beitrag zur Mythologie und Psychologie'') exposuit, minus quidem minutias itineris quam res ad psychologiam comparativam pertinentes. Proximo anno ''Der Mensch in der Geschichte: Zur Begründung einer Psychologischen Weltanschauung'' ('Genus humanum historice expositum: Institutio cosmotheoriae psychologicae', Lipsiae 1860) e prelo exiit, opus magnum ex tribus voluminibus compositum, propriis permultarum gentium observationibus plenum.
 
Secunda expeditio anno [[1861]] coepta annos duravit quattuor. Quo itinere vectus est in Malaesiam, [[Philippinae|Philippinas]], [[Iaponia]]m. Domum per Sinam septentrionalem, Asiam centralem, [[Caucasus|Caucasum]] rediit, onustus notitiarum copia utilium ad conficiendum opus quod ''Die Völker des Östlichen Asiens'' inscriptum sex voluminibus edidit. (Ultima lima data est anno [[1868]].) Hoc opere cum alia tum accurate [[Buddhismus|Buddhismum]] tractavit.
 
Secuti sunt octo sine itineribus anni (1865-1873), quibus Bastian id egit, ut studia ethnologica in Germania institueret, nam commodum post reditum director adiunctus est Regiis Museis Berolini. Quibus in aedibus rerum ethnologicarum corpus invenit ad duas porticus confertum officinamque haud satis idoneam. Strenuitate et sollertia Bastiani factum est, ut corpus ethnologicum multis rebus auctum renovaretur. Bastian proprie fuit patrator musei ethnologici (''Museum für Völkerkunde'') anno [[1886]] instituti.
 
Anno [[1868]] Bastian cum [[Robertus Hartmann|Roberto Hartmann]] ethnologicorum commentariorum (''Zeitschrift für Ethnologie'') edendorum initium fecit. Nec satis, nam Bastian etiam [[Carolus Ritter|Carolo Ritter]], conditori societatis geographici, [[Rudolphus Virchow|Rudolpho Virchow]], pathologo et anthropologo, aliisque doctis se contribuit, ut societatem anthropologicam institueret. Itaque Berolinensis societas anthropologica, ethnologica et protohistorica (''Berliner Gesellschaft für Anthropologie, Ethnologie und Urgeschichte'') die [[17 Novembris]] [[1869]] publice instituta est a Rudolpho Virchow, qui primus praesidens societatis factus est, et ab Adolfo Bastian, qui vicepraesidens creatus est.
13 683

recensiones