Quantum redactiones paginae "Manius Curius Dentatus" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
== Bella in Pyrrhum ==
 
Electus consul suffectus in anno [[284 AC]] Gallos Senones vicit.In anno 275 AC fuit consul bis et vicit exercitum Pirrhi in proelio Beneventi (illo tempore, Maleventum). Anno posteriore, inter tertium consulatum, Lucanos exterminavit.
Postea Curius [[consul]] creatus adversus [[Pyrrhus|Pyrrhum]] missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et juniores taedio belli nomina non darent, conjectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari jussit. Cum adolescens non responderet, bona ejus hastae subjecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de injuria sibi facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona ejus et ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.