Quantum redactiones paginae "Manius Curius Dentatus" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 1:
'''Manius Curius Dentatus''' (ca. [[330 ACa.C.n.]] - [[270 ACa.C.n.]]) fuit vir plebeius Romae antiquae, clarus quia terminavit bella contra Samnites.
 
Secundum Plinum, cognomen "dentatus" ei detur quod natus sit cum dentibus.
Linea 6:
 
 
Consul fuit semel in anno [[290 ACa.C.n.]]°, anno in quo pugnavit vicitque militias contra Samnites Sabinosque.
'''Manius Curius Dentatus''' contra Samnites profectus, eos ingentibus proeliis vicit . [[Roma]]m regressus in concione ait "Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantam agri cepissem." Ex tam opulenta victoris, adeo ditari noluit, ut quam a malevolis interversae pecuniae argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato iuraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, "Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri captivi septena iugera populo viritim divisit: cumque ei senatus iugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset
 
== Bella in Pyrrhum ==
 
Electus consul suffectus in anno [[284 ACa.C.n.]] Gallos Senones vicit.In anno [[275 ACa.C.n.]] fuit consul bis et vicit exercitum Pirrhi in proelio Beneventi (illo tempore, Maleventum). Anno posteriore, inter tertium consulatum, Lucanos exterminavit.
Postea Curius [[consul]] creatus adversus [[Pyrrhus|Pyrrhum]] missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et iuniores taedio belli nomina non darent, coniectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari iussit. Cum adolescens non responderet, bona eius hastae subiecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de iniuria sibi facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona eius et ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.
 
Linea 19:
 
 
Fuit censor in [[272 ACa.C.n.]] et initiavit constructionem secundi aquaeductus Romae,Anii veteris, utens exuviis victoriae contra Pirrhum.
 
 
In [[271 ACa.C.n.]]) anno, iubet canalem construi ( Cavum Curianum) ut defluant aquae stagnantes fluminis Velini, quae erant palus aegra areae orientalis planities Terni, ad saltum Marmoris: unde, aqua influebat in flumen Nigrum, affluens rivus Tiberis.
 
In "http://it.wikipedia.org/wiki/Manio_Curio_Dentato"