Quantum redactiones paginae "Fridericus III (Imperator Germaniae)" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m Automaton: lemma en:Frederick III, German Emperor est excellentia; mutationes minores
Linea 9:
ubi obiit=ibidem}}
 
''' Fridericus III ''' (accurate '''Fridericus Gulielmus Nicolaus Carolus'''; [[Potestampium| Potestampii]] natus die [[18 Octobris]] [[1831]] ; ibidem obiit [[15 Iunii]] [[1888]]) filius imperatoris [[Gulielmus I (Imperator Germaniae)|Gulielmi I]] fuit breviter novaginta novem dies,[[Imperium Germanicum|Imperator Germaniae]] (Germanice ''Kaiser'') et [[Rex]] Borussiae, quia paulo post quam imperator factus est propter [[cancer |cancerem]]em obiit.
 
== Pueritia et Iuventus ==
Linea 20:
[[2 Ianuarii]] Fridericus Gulielmus IV mortuus est, [[Gulielmus I (Imperator Germaniae)|Gulielmus I]] ei successit. Ita nunc Fridericus re vera heres regni erat. Quamquam rex novus iam LXV annos agebat, tamen septem et viginti annos exspectare debuit, dum regnum adeptus est.
Anno [[1862]] parlamentum Borussicum cum rege de militibus et armis augendis acerrime iurgabat. Itaque Gulielmus [[Otho de Bismarck|Othonem de Bismarck]] praesidem consilii ministrorum fecit, qui parlamentum omni potentia nudare voluit. Sed Fridericus id non probabat et itaque apud incolas Borussiae eo tempore summa in gratia erat. Saepe nunc in Britannia erat, ubi parlamentum maiorem autoritatem etiam tum habuit.
Anno [[1864]] bello de [[Slesvicum et Holsatia|Slesvico et HolsatiaHolsatiacontra]]contra [[Dania]]m interfuit, sed non ipse militibus imperavit. In [[Bellum Germanicum|Bello Germanico]] anno [[1866]] milites secundi exercitus feliciter duxit.
Annis sequentibus variis itineribus ut in Britanniam, Italiam, Russiam, Aegyptum domum regiam Borussiae repraesentavit. [[Bellum Germanicum - Francicum|Bello Germanico - Francico]] [[1870]]-[[1871]] tertium exercitum duxit et proeliis ad Leucoburgium [[4 Augusti]] et Vorthium [[6 Augusti]] 1870 feliciter pugnavit. Apud [[Sedan]] [[4 Septembris]] [[Napoleo III (imperator Franciae)|Napoleonem III]], imperatorem Franciae captivum fecit, quod pernicies fuit Secundo Imperio Franciae. Exercitus Friderici nunc obsidionem [[Lutetia]]e coepit, quae ad [[28 Ianuarii]] 1871 continuata est. Tum denique [[Francia]] pacem petivit. Paucis diebus ante pater Gulielmus apud Lutetiam Imperator Theodiscus proclamatus erat, Fridericus nunc erat heres et imperii Germaniae.
Primis annis novi imperii [[Socialis Democratica Factio Germaniae]] saepe accusabatur rerum novarum. Itaque, cum anno [[1878]] bis caedes imperatoris conatum est, haec factio prohibita est. Imperator secundo conatu graviter afflictus sex mensibus a Friderico filio substitus est. Anno [[1884]] Fridericus praeses consilii rei publicae Borussicae nominatus est, sed [[1887]] morbus eum afflixit: Brevi tempore medici cancrum manifestum esse dixerunt. Sectio a medicis Februario [[1888]] facta non bene evenit. Iam [[Gulielmus II (Imperator Germaniae)|Gulielmus princeps]] se statim avo suo sucessurum, cum Guilelmus I [[9 Martii]] 1888 mortem obiit.
Linea 32:
 
== Notae ==
{{Link FA|en}}
 
 
[[Categoria:Imperatores Germaniae]]