Quantum redactiones paginae "Marcus Musurus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
==De vita ==
 
Marcus Musurus natus est Rethymno in insula Cretae apud annum 1470. Pater a quibusdam agnitus est Γεώργιος Μουσοῦρο, unus inter testamenti testes Theodori Τουρλινοῦ ad diem 27 septembris 1486 sed nihil eum refert ad nostrum Musurum. Altera thesis est Marcum Musurum filium fuisse Ἰωάννου cuiusdam quia in subscriptione codicis Laurentiani LVII 5 ubi copista, secundum quosdam Musurus ipse, se obsignat Μάρκος Ἰωάννου. Autem non omnes studiosi copistam suscipiunt Musurum, in primis M.Sicherl.
Puero et adulescente, nihil de sua institutione scimus utrum domi educatus esset an in schola. Sed certum est ut in Italiam ad institutionem perficiendam adivisset, accurate in Florentia, ad annum 1486. Hoc deducitur suo epistolario: in littera inter 1499 et 1502 scripta ad Iohannem Gregoropulum de sua educatione italica loquitur ad se ipsum vertens:“Σὺ δὲ, καλὲ Μάρκε, οἴκοθεν μὲν ἀπεδήμησας ἐν Ἰταλίᾳ παιδευθησόμενος”, in eadem asserit suam familiam eum non secuta esse:ἀπέλιπες μὲν γονέας ἤδη γεγηρακότας”. In urbe Medicorum magister eius Ianus Lascaris fuit (1445?-1534) et hoc confirmat