Quantum redactiones paginae "Lupercal" differant

Content deleted Content added
specus-->specui, quia idioma Latina petit casum dativum ut in "nomen mihi est" non "nomen mei est".
Linea 1:
[[Fasciculus:She-wolf suckles Romulus and Remus.jpg|right|thumb|250px|Romulus et Remus infantes cum lupa.]]
'''Lupercal''' est nomen [[specus|specui]] et fonsfonti aquae in inferiore parte occidentali [[Palatium|montis Palatini]], ubi [[Roma antiqua|Romani Antiqui]] quotannis die [[15 Februarii]] venerabantur deum Lupercum, quem eundem esse atque Faunum putabant (illa festa [[Lupercalia]] vocabantur). Nomen Lupercal sic a [[Lupercus|Luperco]] ductum est ut Volcanal a [[Vulcanus|Volcano]]. Statua dei caprina pelle tantum amicti ibi videbatur.
 
Ante hoc antrum lupa credebatur ubera sua [[Remus|Remo]] et [[Romulus|Romulo]], [[Mars|Martis]] geminis, praebuisse. Tam insignem locum igitur, non minus ad Reipulicae Romanae quam ad gentis suae adoptivae, [[Gens Iulia|Iuliorum]], origines pertinentem, [[Octavianus|Augustus]] ad instar templi ornavit et cultui antiquum decus restituit.