Quantum redactiones paginae "Insulae Palauenses" differant

m (fix)
 
==Politia==
Belavia [[democratia|democratica]] [[res publica]] in qua [[imperium exsecutivum|exsecutivum]] et [[imperium legisferum|legisferum]] imperia directis suffragiis eliguntur. [[Praeses]], qui simul [[dux civitatis]] et [[Dux Gubernationis|dux gubernationis]] est, et praeses vicarius quadrienni mandato separatim eliguntur. Parlamentum Nationale Belaviae ([[lingua Belavica|Belavice]]: ''Olbiil era Kelulau'') in [[bicameralismus|cameris]] duabus, [[Senatus|Senatu]] et Camera Legatorum, consistit. Senatus a novem sodalibus ab omnibus electoribus electis componitur, dum Camera Legatorum sedecim sodales habet, singulos singulis civitatibus. [[Parlamentarii]] quadrienni mandato eliguntur. Singula civitas singulum [[praefectus|praefectum]], et singulam legislaturam adhuc eligit.
 
Consilium Ducum, a supremis traditionalibus ducibus cuiusque civitatis formatum, praesidem de traditionalibus legibus moribusque fulcit.
Usor anonymus