Quantum redactiones paginae "Columbia" differant

780 octeti additi ,  12 years ago
 
Incolarum motus ex ruralibus areis in urbanas, et migratio versus alias nationes conspicua sunt. Urbium incolae e 28% incolarum anno [[1938]] in 76% anno [[2005]] transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e 6 in 10 [[millio]]nes eadem in periodo auxerunt. De eo quod ad [[emigratio]]nem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]], [[Aequatoria]], [[Hispania]] et [[Venetiola]] vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e nationis intestinis et aliquibus urbanis centris provenientes sunt, inter quos phaenomenon "[[fuga cerebrorum]]", id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, appellatum in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur quae Columbiam Americae Latinae nationum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum [[Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus|Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus]] relationem facere contribuerunt.
 
Secundum [[Index Evolutionis Humanae|indicem evolutionis humanae]], Columbia anno [[2007]] positione 75º ad libram mundanam cum indice evolutionis humanae 0,791 punctorum ordinata est. Nihilominus, non omnes Columbiae regiones idem evolutionis planum ostendunt. Praecipua evolutionis area [[Regio Antisensis Columbiae|regioni Antisensi]] circum urbes [[Bogota]]e, [[Metellinum (Columbia)|Metellini]] et [[Calia]]e, quae nominatum "triangulum aureum" constituunt, correspondet. Columbia inter nationes cum maximo indice homicidiorum pro capite in mundo est, partim armatorum conflictuum causa, confirmatis 61 homicidiorum pro 100 000 incolarum anno [[2000]]. Anno [[2005]] index ad planum minimum ex anno [[1987]] decrevit, nihilominus cum 38 homicidiorum pro 100 000 incolarum.
 
==Provinciae==
Usor anonymus