Quantum redactiones paginae "Columbia" differant

703 octeti additi ,  12 years ago
Institutum Administrativum Nationale Statisticae ([[Hispanice]]; ''Departamento Administrativo Nacional de Estadísticas, DANE'') Columbiae [[demographia]]e studet. Nationi fere 46 [[millio]]nes incolarum secundum ultimum nationalem [[census|censum]] sunt, quod eam quartam nationem habitatissimam in [[America|Americis]], post [[Civitates Foederatae Americae|Civitates Foederatas]], [[Brasilia]]m et [[Mexicum]] facit. Fere 51,4% feminae et 48,6% viri sunt. Plerique incolae nationis Centrali Occidente prope [[Oceanus Atlanticus|Atlanticum]] et [[Oceanus Pacificus|Pacificum]] litora (in [[Regio Antisensis Columbiae|regione Antisensi]]) densantur, dum Meridionali Orienti parce incolae sunt. [[Planitiae (America Meridionalis)|Planitiarum Orientalium]] decem [[departamentum|departamenta]] (fere 54% totius superficiei) minus quam 3% incolarum et spissitudinem minorem quam unum hominem pro [[chiliometrum quadratum|chiliometro quadrato]] habent.
 
Incolarum motus ex ruralibus areis in urbanas, et migratio versus alias nationes conspicua sunt. Urbium incolae e 28% incolarum anno [[1938]] in 76% anno [[2005]] transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e 6 in 10 [[millio]]nes eadem in periodo auxerunt. De eo quod ad [[emigratio]]nem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]], [[Aequatoria]], [[Hispania]] et [[Venetiola]] vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e nationis intestinis et aliquibus urbanis centris provenientes sunt, inter quos phaenomenon "[[fuga cerebrorum]]", id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, appellatum in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur quae Columbiam Americae Latinae nationum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum [[Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus|Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus]] relationem facere contribuerunt.
 
==Provinciae==
Usor anonymus