Quantum redactiones paginae "Cnuto (rex Anglorum)" differant

Content deleted Content added
m bot mutat: en:Cnut the Great
nomen saepe visum
Linea 1:
[[Fasciculus:Knuddstore.gif|thumb|right|300px|Rex Cnuto et regina Emma: e libro manu scripto aetatis Anglosaxonicae]]
 
'''Cnuto''' seu '''Canutus''' ([[lingua Nordica Antiqua]] ''Knútr''; [[Anglosaxonice]] ''Cnut''; natus circa annum [[995]]; mortuus die [[12 Novembris]] [[1035]]) fuit rex [[Dania|Danorum]] [[Anglia|Anglorum]] et [[Norvegia]]e.
 
Cnuto fuit filius minor natu [[Sueno (rex Danorum)|Suenonis]]<ref>Fons nominis Latini: [[Saxo Grammaticus]], ''[[Gesta Danorum]]'' [http://www2.kb.dk/elib/lit//dan/saxo/lat/or.dsr/10/9/index.htm 10.9.1].</ref> regis Danorum uxorisque eius nomine incerto filiae ducis [[Misico I (dux Poloniae)|Misiconis]]<ref>Fons nominis Latini: [[:en:Mieszko I of Poland]].</ref> [[Polonia]]e. Anno 1014, patre mortuo, [[Haroldus II (rex Danorum)|Haroldus]] frater Cnutonis fit rex Danorum; Cnuto autem opus patris, debellationem Angliae, perfecit. Die [[30 Novembris]] [[1016]], regis [[Edmundus II (rex Anglorum)|Edmundo]] mortuo, Cnuto fit rex Anglorum; eodem anno, fratre mortuo, regnum Daniae accepit. Anno 1028, rege [[Anlaf II (rex Norvegiae)|Anlafo]] mortuo, fit etiam rex Norvegiae. Ita confecit imperium novum in Europa septentrionali, sed ipse mortuus est anno 1035 et tria regna divisa sunt.