Quantum redactiones paginae "Savaii" differant

14 octeti amoti ,  13 years ago
m
Automaton: mutationes minores
m (+Categoria:Insulae Samoenses)
m (Automaton: mutationes minores)
[[ImagoFasciculus:Samoa Country map.png|right|thumb|400px|Tabula Samoae]]
'''Savaii,''' accuratius [[Lingua Samoana|Samoane]] '''Savai‘i,''' vel in oratione florida '''Salafai''' (potius ''Sālāfai,'' ex ''sā'' 'sacer' et ''Lāfai,'' historico herois nomine), terra originalis plerorumque populorum [[Polynesia]]norum, est amplissima [[Insulae Samoanae|Insularum Samoanarum]] insula et maior principalis insula civitatis [[Samoa]]e. Terra, latus 40 km, longus 70 km, nata est ex immani [[basaltes|basaltico]] scutiformo [[mons ignifer|monte igniferi]] qui super [[Oceanus Pacificus|Oceano Pacifico]] alveum oritur.
 
Partes orarum maritimarum, praecipue litoris australis, sunt abruptae saxosaeque. Caelum est semitropicalis et placida; temperatura mediocritate est 29ºC. Venti aquilonares, arida flabra et lenissima, a [[mensis Maius|mense Maii]] ad [[mensis Novembris|mensem Novembris]] plerumque flantur; tempus humidum pluviumque est a mense Novembris ad [[Mensis Martius|mensem Martium]].
 
Ora septentrionalis stationem [[Matautu|Matautui]]i offert, ubi naves saeculi undevicensimi ancoram iicierunt, sed maximi portus hodierni sunt [[Asau]], vicus in occidentali insulae parte, et [[Salelologa]], vicus orientali. Viginti milia passuum ab "International Dateline" stat [[Falealupo]], vicus occidentalissimus in [[Samoa]] et in [[Oceanus Pacificus|Oceano Pacifico]] Australi.
 
Solent viatores videre silvas [[Falealupo|Falealuponi]]ni reservatas ([[Anglice]]: ''Falealupo Rainforest Preserve'') et [[Tafua]]e (''Tafua Peninsula Rainforest Preserve''), explorare cavernam [[lava]]lem Falealuponi (Anglice: ''Falealupo Lava Tube Trail''), et adiuvare conatum ad testudines virides ''([[Chelonias mydas]])'' servandas [[Auala]]e (''Auala Green Turtle Conservation Program'').
 
== Montes igniferi ==
In media insula, [[Matavanu]] 'Vallis Facies', mons ignifer altitudine 6096 pedum super maris facie, eruptionem annis 1902&ndash;19111902–1911 novissime fecit. Ager [[lava]]lis [[Saleaula]]e, factus ab his eruptionibus, est tam latus ut videtur in photographis aerialibus altissimis.<ref>[http://www.oceandots.com/pacific/samoa/savaii.htm Savai'i] apud OceanDots.com</ref> Saeculo vicensimo quoque, [[Mata o le Afi]] 'Ignis Facies' anno [[1902]] erupit. [[Mauga Afi]] 'Ignis Mons' circa annum [[1725]] erupisse aestimatur.
 
== Situs incluti ==
Sunt Savaiis nonnulli situs praehistorici incluti: cataracta prope [[Mu Pagoa|Mu Pagoam]]m; [[Fafa]], aditus in [[Hades]], in [[Mulinuu (Savaii)|Mulinuu promontorio]]; foramina efflantia [[Alofaaga]]e; [[lava]]e cursus [[Saleaula]]e; [[tumulus Pulemeleianus]]; [[Vestigium Mosonis]]; et alii situs antiqui, naturales et artificiales.
 
== Civiles rationes ==
Fere 50&thinsp;000 homines Savaiios incolunt. Traditur gravissimos Savaiorum dominos honoresque civiles esse Sex Potestates ([[Samoane]]: ''Pule e Ono i Sālāfai''). Insulae olim erant tres pagi civiles: [[Faasaleleaga]] ab orienti, Latus Taoae (''[[Le Itu o Taoa]]'') a septentrionibus, et Latus Faatoafei (''[[Le Itu o Faatoafe]]'') a meridie et occidente. Post bellum contra [[Aana]]m ([[1830]]), ''Latus Taoae'' saepe appellatur Latus Virorum; ''Latus Faatoafei,'' Latus Feminarum.
 
== Vide etiam ==
*[[Havaiki]]
 
== Notae ==
<references/>
 
== Fontes ==
[[Augustin Friedrich Krämer|Krämer, Augustin [Friedrich]]]. [[1902]]. ''Die Samoa-Inseln.'' Vol. 1. [[Stutgardia]]e: Nägele.
 
209 933

recensiones