Quantum redactiones paginae "Ruthenia" differant

Content deleted Content added
m bot addit: fi:Rutenia
m Automaton: mutationes minores
Linea 1:
{{latinitas}}
[[ImagoFasciculus:KiewerRus.jpg|thumb|Rus' Kioviensis]]
'''Ruthenia,''' etiam '''Russia''', '''Ruscia''', '''Roxolania,''' et ipso vulgo '''Rus'''' (Русь) dicitur, est nomen terrarum [[Slavi|Slavorum]] orientalium. Nunc territoria, historice nomine "Ruthenia" vocabantur, capitulatim sunt partes [[Ucraina]]e, [[Ruthenia Alba|Rei Publicae Rutheniae (Russiae) Albae]], et [[Russia|Foederationis Russicae]].
 
== Historia ==
[[ImagoFasciculus:Alex K Kievan Rus..svg|thumb|100px|left|Vexilla]]
Saeculis [[Saeculum 9|IX]]–[[Saeculum 10|X]] in [[Europa]] orientali formatum est regnum [[Slavi|Slavorum]] orientalium (etiam a gentibus Finnicis et aliis inhabitabatur), cuius metropolis ab anno [[882]] fuit urbs [[Kiovia]] ([[Chiovia]]). Territorium huius regni, quod erat ex maximis terris Europae, terras Ucrainae, Rutheniae Albae, partemque territorii Russiae nostri temporis inclusit et Latine vocatum est ''Russia'' (quod nomen primo usum est circa anno [[960]]), ''Ruscia'' (saeculo [[saeculum 11|XI]] erat forma praevalens nominis Latini pro hac terra), ''Ruthenia'' (ab saeculo [[saeculum 12|XII]]), etc. De origine huius nominis variae sunt opiniones. Ex annalibus, saeculo XII Kioviae scriptis, terra Russica/Ruthenica vocata est ex nomine unius ''[[Varegi|Varegorum]]'' (i.e., opinio praevalenti, [[Vikingus|Vicingorum]]) gentis, ex qua orti sunt [[duces Rutheniae]] (quorum primus, e chronica illa, fuit [[Ruricus]]). Gens illa a Slavis orientalibus ''Rus'' (Русь), a [[Graeci]]s ''Rhos'' (Ρως), [[lingua Latina|Latine]] initio ''Rugi'' seu ''Rutuli'' et deinde ''Russi'' seu ''Rutheni (Rhuteni, Ruteni)'' dicitur. Populus Slavicus, ducibus illis dediticius, ex nomine illorum gentis se et terram suam vocavit. Haec explanatio est probabilissima, iudicio multorum. Illa tamen non ab omnibus accepta est. Certi putant, Russi/Rutheni et Russia/Ruthenia vocabula sua acceperunt ex nomine gentis Slavicae, ''Rodii'', ''Rossi'' seu ''Russi'' vocatae. Nonnulli opinantur, fluvius ''Ros'' (Рось), idem ''Rossa'' (Росса) vel ''Rus'' (Русь) dicitur (nunc in Ucraina, accola fluminis [[Danapris]] est), appellationem suam populo et territorio dedit. Hypotheses aliae etiam exsistunt.
 
Saeculo XII, desintegratio regni Ruthenorum accidit, multi ducatus illorum formabantur. Postea verbo ''Ruthenia'' (Русь, ''Ruś'') utebantur pro denotatione variorum territoriorum, quae olim fuere partes regni talis nominis.
Linea 11:
In [[Magnus Ducatus Lituaniae|Magno Ducatu Lituaniae]] et [[Polonia|Regno Polonico]], nomine ''Ruthenia'' vocabantur solum ab illis adiunctae (saeculo [[saeculum 14|XIV]]) terrae Ruthenorum, in partibus occidentali meridionalique regni prisci Ruthenorum locatae: Ruthenia Alba, [[Ruthenia Nigra]], [[Ruthenia Rubra]], etc., quarum territoria nunc in Ucraina et in Ruthenia Alba (''Belarus'' ipso vulgo) sunt. Gradatim usus appellationis "Ruthenia" in terris illis compressus est, sed adhoc denotatio partis Ucrainae occidentalis manet (vide paginam de [[Ruthenia Subcarpathanea]]).
 
Ducatus [[Moscua|Moscuensis]] (qui saeculis XIV–XVIXIV–XVI terras Ruthenorum euroboreales subiunxit, saeculis XVI – XVII [[Siberia]]m aliaque territoria adiunxit) formavit regnum, quod nomen Rutheniae antiquae accepit. ''Rus'' (Русь) seu ''terra Russica'' erat forma praevalens in terra illa ad finem saeculi [[Saeculum 17|XVII]], postea maxime depulsa est a ''Rossia'' (Россия), quod verbum originem suam ducit e ''Rosia'' (Ρωσία), versione [[lingua Graeca|Graeca]] nominis ''Rus,'' et fine saeculi XV in litteris primo obvia est. Regnum Moscuense Latine initio nominabatur ''[[Moscovia]],'' dein etiam ''Russia alba'' seu ''magna''. Hoc tempore vocabulo ''Ruthenia'' in lingua Latina interdum utuntur pro denotatione terrae illius, nunc rei publicae foederatae, quae fere nominatur ''[[Russia]]''.
 
== Fontes ==
*[[:en:Ruthenia|Ruthenia]]
*[[:en:Etymology of Rus and derivatives|Etymology of Rus and derivatives]]
Linea 23:
*[http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/apost_letters/documents/hf_jp-ii_apl_19880125_euntes-in-mundum-universum_lt.html Ioannis Pauli II Epistula apostolica ''Euntes in mundum'' ob expletum millennium a baptismo regionis Rus' Kioviensis]
 
== Vide etiam ==
*[[Rutheni]]