Quantum redactiones paginae "Memela" differant

1 octetus additus ,  11 years ago
m
Automaton: mutationes minores
m (bot addit: br:Klaipėda)
m (Automaton: mutationes minores)
[[ImagoFasciculus:Klaipeda port.jpg|thumb|right|Memela portus plus quam 20 miliones tunnarum onerum per annum tractat.]]
'''Claipeda''' ([[lingua Lituana|Lituane]]: ''Klaipėda''), olim '''Memela''' ([[lingua Theodisca|Germanice]]: ''Memelburg'' seu ''Mimmelburg'') est solus [[portus maritimus]] [[Lithuania]]e ad [[Mare Balticum]]. Erant 194 400 incolae anno [[2002]], anno autem [[1989]] 202 900. Claipeda hodierna portus traiectus est inter [[Suecia]]m, [[Dania]]m, et [[Germania]]m. Sita est apud ostium [[Memela flumen|Memelae fluminis]].
 
== Historia ==
Claipeda a tribubus Balticis [[saeculum 12|saeculo 12]] condita est. Perdiu erat [[Prussia Orientalis|Prussiae Orientali]] et ''Memel'' vocabatur.
 
Haec [[urbs]] portus ab [[Equites Teutonici|Equitibus Teutonicis]] in [[1252]] condita est, et nota est ut ''Castrum Memele.'' Anno [[1254]], Memelae ius urbanum [[Hansa|Hanseaticum]] data est. Ab [[Equites Teutonici|Equitibus Teutonicis]] haec area conversa est ad [[religio Christiana|religionem Christianam]]. Pax ad Mare Mełno finem inter [[Prussia]]m et [[Lithuania]]m fixit. Memela in [[Prussia]] inclusa est, et hic finis immutatus erat usque ad [[1919]]; fuit inter fines diuturnissimos Europae.
 
[[ImagoFasciculus:Memel historisch.JPG|thumb|right|Figura historica Memelae urbis.]]
Anno [[1474]], Memela a [[Lex Culmensis|Lege Culmensi]] urbium Prussicarum gubernata est. Anno [[1525]], Memela ducalis, sub [[Albertus Brandenburgensis|Alberto Brandenburgensi]] conversa est ad [[Lutheranismus|Lutheranismum]]. Hoc erat principium prosperitatis pro urbe et portu, quia [[Prussia Ducalis]] erat feudum [[Polonia|Polonicum]] et serius pars [[Respublica Poloniae et Lithuaniae|Reipublicae Poloniae et Lithuaniae]]. Haec urbs finalis erat portus pro [[Lithuania]], et benefacta est a loco prope ostium [[Memela flumen|Memelae fluminis]]. Haec prosperitas finita est inter [[1629]] et [[1639]] quando Memela invasa est a [[Suecia]]. Pluries restaurata est, et 75 anni postea multi homines in Memela a [[pestilentia]] caesi sunt. Cum creatione foederati [[Germania]]e anno [[1871]], Memela fuit urbs maxime septentrionalis et orientalis Germanica.
 
Anno [[1919]], Memela sub protectione [[Foedus Triplex|Foederis Triplicis]] data est. Post [[Pactum Versaliarum]], terra circum Memelam separata est a Germania, et autonomia sub occupatione Francica instituta est. Milites [[Lithuania|Lithuani]] autem sub [[Budrys praefectus|Budrys praefecto]] anno [[1923]] aggressi sunt, et Franci milites exierunt. Memela a Regno Germanico annexa est [[22 Martii]] [[1939]], post annexationes [[Austria]]e, [[Sudetenlandia]]e, et [[Cechoslovachia]]e.
 
In dimicationibus [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]], ab fine [[1944]] ad [[1945]], incolae fugerunt, et urbs capta est ab [[Exercitus Ruber|Exercitu Rubro]] Ianuario 1945 et reddita est [[Lithuania|LithuanaLithuanae]]e reipublicae sovieticae.
 
Multi incolae deportati sunt [[Siberia]]e, et ceterum Germaniae.
Memela a [[1947]] nominata est '''Claipeda,''' pro nomine Lithuano.
 
[[ImagoFasciculus:Tharau.jpeg|thumb|right|Monumentum Simoni Dach in Claipeda.]]
== Claipedenses clari ==
* [[Simon Dach]], 1605–16591605–1659, [[poeta]]
* [[Michael Wohlfahrt]], 1687–17411687–1741, dux religiosus [[CFA|Americanus]]
* [[Fridericus Guilelmus Augustus Argelander]], 1799–18751799–1875, [[astronomus]]
* [[Georgius Adomeit]], 1879–19671879–1967, [[pictor]] Americanus
* [[Hans Henning Atrott]], natus 1944, [[philosophus]] Germanicus
 
== Nexus externus ==
{{communia|Klaipeda}}
* [http://www.klaipeda.lt Situs officialis] (Anglice, Germanice, Ruthenice, et Lituane)
* [http://worldatwar.net/nations/other/memel/ Historia Memelae et Claipedae] (Anglice)
* [http://www.ku.lt/ Claipedae Universitas] (Anglice, Lituane)
{{Link FA|bat-smg}}
 
[[Categoria:Lituania]]
[[Categoria:Translatio Hebdomadalis]]
[[Categoria:Urbes hanseaticae]]
 
{{Link FA|bat-smg}}
 
[[als:Klaipeda]]
201 868

recensiones