Quantum redactiones paginae "Columbia" differant

367 octeti additi ,  12 years ago
[[Imago:Paramo in Colombia. Nevado de Santa Isabel by Luis Perez 2.jpg|thumb|left|Clima frigidum in [[Regio Antisensis Columbiae|Regionem Antisensem]].]]
Columbianum clima ex extremis [[Andes|Antisensium]] glaciatarum molium frigoris condicionibus ad climata calidiora ad libram maris cum duobus temporibus anni siccis et duobus pluviosis variat quae [[Venti Alisei|Ventis Aliseis]] et [[Zona Convergentiae Intertropicalis]], quoque [[Puellus|Puelli]] et [[Puellus|Puellae]] effectibus affectis, afficiuntur.Temperatura relative uniformis per maximam anni partem est et variis factoribus velut pluvia, solarium radiationum intensitate, ventis, altitudine, continentalitate et athmospherica umiditate determinatur qui climatum microclimatumque musio vitam dant inter quae: clima zavanae, altero sicco et altero pluvioso tempore characterizatum et [[Regio Orinocica Columbiae|regionis Orinoci]] typicum; clima silvae tropicae perumidum, cum abundantibus praecipitationibus et parva temperaturae variatione [[Regio Pacifica Columbiae|regionis Pacifici]], [[Regio Amazonica Columbiae|Amazonum fluminis]] et sinuum hydrographicorum [[Magdalena (flumen)|Magdalena]]e et [[Catatumbum|Catatumbi]] typicum; clima umidum et pluviosum cum calidissimis temperaturis in [[Caqueta (departamentum)|Caqueta]], [[Vaupesia (departamentum)|Vaupesia]], [[Antiochia (departamentum)|Antiochiae]] parte et [[Corduba (departamentum)|Corduba]] ([[Hispanice]]; ''Caquetá, Vaupés, Antioquia'' et ''Córdoba'' respective); et clima aridum in desertis [[Tatacoa]]e et Candelariae.
 
In [[Regio Caribica Columbiae|regione Caribica Columbiana]] inundationes, turbines, vertices et fortes venti sunt, praesertim prope departamentum [[Atlanticum (departamentum)|Atlanticum]]. Regiones [[Paeninsula Guaxirae|Guaxirae]] et archipelagus [[Sanctus Andreas, Providentia et Sancta Catherina|Sancti Andreae et Providentiae]] ad Atlanticos typhones abiciuntur.
 
==Provinciae==
Usor anonymus