Quantum redactiones paginae "Terra Sacra (insula)" differant

Content deleted Content added
m bot addit: stq:Hälgelound
m bot addit: yi:העלגאלאנד; mutationes minores
Linea 1:
[[ImageFasciculus:Lange Anna.jpg|thumb|Scopulus amoenus Terrasacrensis ''Anna procera'' nominatus]]
'''Terra Sacra''' vel ''Farria'' vel ''Heligolandia'' insula parva unius tantum chiliometri quadrati in [[Mare Germanicum|mari Germanico]] sita est. Incolarum sunt mille fere et quingenti. Lingua ingenua Terrae Sacrae [[Lingua Frisica|Frisica]] est.
 
== De temporibus insulae recentioribus ==
[[ImagoFasciculus:Insel Helgoland - Oberland um 1929-30 (kl. Datei).jpg|thumb|Conspectus oppiduli Terrasacrensis, quod ante bellum fuit]]
Anno [[1890]]. [[Germania|Germani]] cum [[Britannia|Britannis]] [[Sansibaria]]m insulam cum Terra Sacra mutaverunt, quam postea magno impensu et labore in portum bellicum muniverunt. Ideo [[Bellum Orbis Terrarum I|bello per totum orbem terrarum gestum primo]] duabus pugnis navalibus non procul a Terra Sacra Germani cum Britannis dimicaverunt. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello autem altero]] decertato Britanni consilium coeperunt, ut insulam sibi perniciosam delerent. Ideo quantum bombarum supererat, ea copia Terrae Sacrae collocata incolisque evectis anno [[1947]]. die [[18 Aprilis|18. mensis Aprilis]] bombis omnibus simul accensis insulam diruere et in Oceano demergere conati sunt. Quae cum ita essent, aedificiis quidem praeter [[pharus|pharum]] omnibus erasis tamen maxima pars insulae remansit. Quamobrem anno [[1952]]. incolae patriae desiderio commoti ad sedes suas reverterunt.
 
== Quid [[Adamus Bremensis]] de Terra Sacra memoriae tradiderit ==
"Archiepiscopus vero de suis clericis ordinavit in [[Sliasvig|Sliaswig]] Ratolfum, in [[Seland]] Willelmum, in [[Funem]] Eilbertum , quem tradunt, conversum a pyratis, '''Farriam''' insulam, quae in ostio fluminis [[Albis|Albiae]] longo secessu latet in occeano, primum repperisse, constructoque ibi monasterio fecisse habitabilem. Haec insula contra Hadeloam sita est. Cuius latitudo vix octo miliaria panditur, latitudo quatuor; homines stramine fragmentisque navium pro igne utuntur. Sermo est, piratas, si quando praedam inde vel minimam tulerint, aut mox perisse naufragio aut occisos ab aliquo, nullum domum redisse indempnem. Quapropter solent heremitis ibi viventibus decimas praedarum offerre cum magna devotione. Est enim haec insula feracissima frugum, ditissima volucrum et pecudum nutrix, collem habet unicum, arborem nullam, scopulis includitur asperrimis, nullo aditu praeter unum, ubi et aqua dulcis, locus venerabilis omnibus nautis, praecipue vero pyratis. Unde accepit nomen, ut ''Heiligland'' dicatur. Hanc in Vita sancti Willebrordi Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio Danorum et Fresonum. Sunt et aliae insulae contra [[Frisia|FresiaFresiam]]m et [[Dania]]m, sed nulla earum tam memorabilis."
 
== Cives Terrae Sacrae et hospites illustres ==
* [[Henricus Heine|Hinricus Heine]], scriptor et poeta Germanus
* [[Garnerius Heisenberg]], rerum physicarum professor et investigator
Linea 15:
* [[Iacobus Hinricus Krüss]], scriptor librorum liberis legendorum maxima populi caritate affectus
 
== Nexus externi ==
*http://www.helgoland.de
*http://www.heiligland.de
Linea 60:
[[uk:Гельголанд]]
[[vo:Helgoland]]
[[yi:העלגאלאנד]]
[[zh:黑尔戈兰岛]]