Quantum redactiones paginae "Pippinus III (maior domus)" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot mutat: hu:Kis Pipin
m Automaton: mutationes minores
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:Pippin the younger.jpg|thumb|right|Pippinus rex Francorum]]
'''Pippinus Iunior''' vel '''Brevis''', natus anno [[714]], mortuus [[24 Septembris]] [[768]]) fuit [[maior domus]] regni [[Francia|Francorum]] ab anno [[741]] et rex Francorum ab anno [[751]] ad usque mortem.
== Familia ==
Fuit filius iunior [[Carolus Martellus|Caroli Martelli]] maioris domus, qui pro regibus [[Merovingi|Merovingorum]] regnum administrabat. Sed ultimis annis Caroli Martelli, post mortem [[Theudericus IV|Theuderici IV]] sine rege regnabat.
== Maior Domus ==
Patre [[22 Octobris]] [[741]] mortuo filii regnum diviserunt: Frater maior [[Carolomanus]] maior domus [[Austrasia]]m, [[Alamanni|Alamanniam]]am [[Thuringia]]mque accepit, Pippinus autem ut Pippinus III maior domus [[Neustria]]m et [[Burgundia]]m administrabat. Quod fratres honorem suum rege ex domo prisco Merovingorum firmare voluerunt, anno [[743]] [[Childericus III|Childericum III]] regem fecerunt, sed ei nihil decernere licebat.
== Rex Francorum ==
Anno [[747]] [[Carolomanus]] constituit, ut regno abdicaret et in moasterium in [[Mons Casinus|monte Casino]] se recepit. Pippinus nunc totum regnum rexit, filios Carolomani etiam in monasterium misit. Nunc Pippinus et honorem regalem appetivit. Misit legatos ad [[Zacharias|Zachariam]] [[papam]]. In "''annalibus regni Francorum''" <ref>Annales Regni Francorum, Cap DCCXLVIIII ad annum [[749]]</ref>legimus:
"''Burghardus Wirzeburgensis episcopus et Folradus capellanus missi fuerunt ad Zachariam papam, interrogando de regibus in Francia, qui illis temporibus non habentes regalem potestatem, si bene fuisset an non. Et Zacharias papa mandavit Pippino, ut melius esset illum regem vocari, qui potestatem haberet, quam illum, qui sine regali potestate manebat; ut non conturbaretur ordo, per auctoritatem apostolicam iussit Pippinum regem fieri.''"
Hoc responsum papae alii ut iuris paparum initium regum faciendorum viderunt, alii id tantum iurisconsultum papae esse censuerunt.
== Foedus cum Papa et bellum contra Langobardos ==
Sic mense Novembris anni [[751]] Childericus III tonsus et in monasterium missus est, Pippinus autem ut "Pippinus I" rex a nobilibus Francorum proclamatus est. Anno [[754]] [[Stephanus II]] papa in Franciam venit auxilii contra [[Langobardi|Langobardos]] petendi causa. Stephanus Pippinum [[6 Ianuarii]] 754 convenit, et postquam de foedere actum est, papa [[28 Iulii]] regem unxit. Rex Pippinus, qui disceptationibus cum rege Langobardorum [[Aistulphus|Aistulpho]] nihil profecit, cum exercitu anno [[755]] in Italiam profectus Langobardos vicit, foedus [[Papia|e]] cum Aistulpho fecit, quo Langobardi papae omnes agros, quos occupaverat, restituere debuerunt. Sed postero anno Langobardi, cum Franci domum reverterent, iterum Romam obsidebant, Pippinus iterum bellum eis intulit et secundum foedus Paviae fecit, quo Langobardi plus terrae papae reddere debuerunt. Cum rex Aistulphus anno Decembris [[756]] mortuus est Pippinus papaque [[Desiderius (rex Langobardorum)|Desiderium]] regem creari adepti sunt. Sed inter Francos et Langobardos et sequentibus annis amicitia non erat.
== Alia Bella ==
Et inter [[753]] et [[757]] feliciter bella contra [[Saxones]] gerebat, [[Narbo|Narbone]]ne [[759]] expugnato [[Saraceni|Saracenos]] trans [[Pyrenaei|Pyrenaeos]] egit, [[760]] ad usque [[768]] contra [[Alamanni|Alamannos]] bellum gessit et anno [[757]] [[Tassilo III|Tassilonem III]] ducem [[Bavaria]]e ad ius iurandum Vasalli adduxit.
== Mors et successores ==
Anno [[768]] mortuus est, regnum inter filios [[Carolus Magnus|Carolus]] et [[Carolomanus I|Carolomanus I]] divisit. In Basilica Sancti Dionysii [[Lutetia]]e sepultus est.
 
== Notae ==
<references />