Quantum redactiones paginae "Carolus Villiers Stanford" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Image:Stanford Charles Villiers.jpg|thumb|upright|Carolus Villiers Stanford - pictus a [[Leslie Ward|Lesleio Ward]]]]
'''Carolus Villiers Stanford''' ([[Dublinum|Dublini]] [[1852]] natus, obiit [[Londinii]] [[1924]]) [[compositor]], [[conductor]] et [[organista]] [[Hibernia|Hibernicus]] fuit, necnon doctor artis musicae. Studuit apud [[Universitas Cantabrigiensis|Universitatem Cantabrigiensem]] in 1870, ubi organista Collegii Trinitatis fuit. Postea doctus est a [[Carolus Reinecke|Carolo Reinecke]] in [[Lipsia]], et in [[Berolinum|Berolino]] a [[Fredericus Kiel|Frederico Kiel]] ab 1874 ad 1876. Conductor factus est Societatis Musicae Universitatis Cantabrigiensis ab 1873, cui famam praeclaram acquisivit, primas efficiens executiones operum amici eius [[Iohannes Brahms|Iohannis Brahms]]. Poeta [[Alfredus Tennyson]] eum poposcit ut musicam incidentalem scriberet pro dramate suo ''Queen Mary'' in 1876. Professor compositionis apud Collegium Regale Musicae ab 1873 ad 1924 fuit, praeclaris in discipulis suis [[Radulphus Vaughan Williams|Radulpho Vaughan Williams]], [[Arthurus Bliss|Arthuro Bliss]], [[Herbertus Howells|Herberto Howells]], [[IohannesIoannes Ireland|Iohanne Ireland]], [[Gustavus Holst|Gustavo Holst]], [[Ivor Gurney|Ivore Gurney]] et aliis. Professor Musicae apud Universitatem Cantabrigiensem institutus est in 1887. Conductor fuit 'Chori Bach' (1885 ad 1902) necnon Festivalis Ledesiensis. Dignitatem equestrem in 1901 accepit.
 
Compositor maxime ferax erat cuius opera optima in arte operatica invenienda sunt et in musica aecclesiastica. Compositiones eius saepe a musica vulgari Hibernica motae sunt.