64 224
recensiones
(Creavit paginam scribendo ''''Legio VII Gemina''' vel '''Hispana''' '''Felix''' pars exercitus Romani fuit. Anno 68 Servius Sulpicius Galba imperator legionem in Hispania conscripsit, u…') |
(legati legionis) |
||
'''Legio VII Gemina''' vel '''Hispana''' '''Felix''' pars exercitus Romani fuit. Anno [[68]] [[Servius Sulpicius Galba]] imperator legionem in [[Hispania]] conscripsit, ut Galbam Romam sequeretur. Anno [[69]] Legio VII Gemina [[Carnuntum]] in [[Noricum]] missa est. Tum bello vivili pro [[Vespasianus|Vespasiano]] imperatore pugnavit<ref>[[Tacitus]], Historiae, III 10,1; 21,2</ref>. Vespasianus milites dissoluatae [[Legio I|Legionis I]] Legioni VII attribuit, quae idcirco nomen "Geminae" accepit. Tum in [[Pannonia]]m missa et pro meritis in [[Germania Superior|Germania Superiore]] nomen Felicis accepit. Anno [[74]] exeunte in Hispaniam reversus est, apud [[Legio (urbs)|Legionem]] urbem castra stativa exstruxit. [[Septimius Severus|Septimio Severo]] renante Legio VII Gemina Pia Felix nota est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 18</ref>.
==Legati Legionis==
Inter alios et hi legati legioni VII praefuerunt:
*[[Traianus|Marcus Ulpius Nerva Traianus]], qui postea imperavit, annis [[86]] et [[89]]
*[[Publius Cornelius Anullinus (consul 199)|Publius Cornelius Anullinus]] circa annum [[177]]
*[[Quintus Hedius Lollianus Plautius Avitus]] ante annum [[209]]
== Notae ==
|