Quantum redactiones paginae "Disputatio:Progymnasma" differant

Summarium vacuum
 
De verbo (quondam) verso, "De '''Pricipia''' Populorum" scripsi cum progymnasmatis nomen ipso ab Thoma Maltho scriptum est Anglice "An Essay on '''the principle''' of population." Fotasse haec res esse nugae videtur, sed ut arbitratus est Malthus, una est principia qua omnis populus crescit, scilicet Malthi "Axium Ferreum Populi," quod dixit analogiam auctûs populorum, qua omnes populi semper crescerint, faceret ut copia operariorum augeret necnon sine dubio reditus ipsos minuerent. Haec ratio una paupertatem omnium facere fertur.--[[Usor:Thesaurus|Thesaurus]] 04:32, 30 Aprilis 2009 (UTC)
: Profecto recte dicis. Mea neglegentia. Restat quaestio, quo modo "the principle of population" Latine sit iuste reddendum, cum "principium populorum" perquam ambiguum esse videatur; et "principium populationis" idem ferme significet ac "initium interitús". Nescio an quisquam de opere Malthusii Latine disseruerit. --[[Usor:Neander|Neander]] 17:05, 30 Aprilis 2009 (UTC)
:: Fortasse necesse est circumlocutioni uti, sicut "principium auctûs populorum," vel "principum quo populus crescit," vel etiam frugaliter "Principium de populo."--[[Usor:Thesaurus|Thesaurus]] 10:46, 2 Maii 2009 (UTC)
373

recensiones