Quantum redactiones paginae "Flamen" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 67:
== Conclusio ==
 
Flamen primo velut res propria dei sui erat, cui similis quodam modo vita et aspectu esse debebat. Itaque inaugurabatur non secus atque statua vel templum ita ut, vinculis et officiis vitae humanae una cum uxore liberatus, deo suo tantummodo operam daret. Quod commune ei cum [[Vestalis virgo|Vestalibus]] et argumentum evidens antiquitatis maximae est: nam a more Romano quem postea novimus abhorret. [[Cicero]] enim ait Romanos eosdem homines et exercitus ducere et sacerdotia publica exercere et magistratus summos gerere semper voluisse, ut ab optimis viris non minus res publica optime gereretur quam iura deorum exactissime observarentur. Romae ordo sacerdotum separatus numquam fuit (quod contra et apud Gallos (Druidae) et in [[India]] vel in [[Medium Aevum|Medio Aevo]] videmus). Itaque sub [[Imperatores Romani|Imperatoribus]] flamen paulatim ceteris sacerdotum collegiis similior factus est, ita ut in provinciis quibusdam flamines Augustales sacerdotes Augustales nominarentur.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Fontes ==