Quantum redactiones paginae "Coloratum" differant

No change in size ,  11 years ago
m
m (bot addit: sah:Колорадо)
Plurimi agripetae vel coloni, euntes ad civitates occidentes, praesertim [[Oregonia|Oregoniam]], [[civitas Desereti|Deseretum]], [[California|Californiam]], vitaverunt [[Montes Saxosi|Montes Saxosos]] salebrosos altosque, atqui secuti sunt [[Platte Flumen]] Septentrionale et [[Sweetwater Flumen]] per locum nunc [[Vyomina]] nominatum, ut in terram praeter Montes Saxosos advenirent.
 
Anno [[1851]] [[9 Aprilis]], primum oppidum Coloratense, [[Sanctus Ludovicus (Coloratum)|Sanctus Ludovicus]] (tum in Territorio Novi Mexici, sed nunc Colorati) ab agripetis [[Hispania|Hispanicis]] (ex [[Taos|Taose]] in [[Novum Mexicum|Mexico Novo]] advenientes) conditus est. [[Aurum}|Auro]] apud [[Platte Flumen|Platte Fluminis]] ripas in [[Kansia]] mense Iulio anni [[1858]] invento, [[Pikes Mons Decursus pro Auro|Pikes Montem Decursum Pro Auro]] concitatus est. Stragibus vel farraginibus auri apud ripas fluminum mox omnino exhaustis, uberae [[aurum|auri]], [[argentum|argenti]], aliorum metallorum venae occultae in montibus [[cunicularius|cuniculariis]] sunt inventae.
 
[[Imago:Denver 1859.jpg|thumb|upright|left|[[Lithographia]] castrorum cuniculariorum apud [[Denverium]] anno [[1859]] facta.]]
373

recensiones