Quantum redactiones paginae "Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (consul 58 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
m Automaton: mutationes minores
Linea 3:
== De familia. ==
Gens Calpurnia plebeia erat, fortasse [[Etrusci|Tusca]] origine. In qua gente [[Calpurnius Piso|Calpurnii Pisones]] praecipua ac nobilissima familia erat (multos enim [[consul]]es [[respublica Romana|Reipublicae Romanae]] dedit). Hic Piso erat :
* filius Lucii Calpurnii Pisonis Caesonini, qui ultra [[quaestor]]iam dignitatem progressus esse non videtur<ref>Negotiator esse maluit, armis exercituum Romanorum fabricandis praepositus (''In Pisonem'' 87).</ref>. Mater vero secundum [[Cicero]]nem filia erat cuiusdam negotiatoris [[Galli]]ci Calventii nomine, quod magnus orator et exprobrabat et deridebat. Ita coram senatoribus haec tria nomina ei dedit : Caesoninus Semiplacentinus Calventius<ref>''In Pisonem'' 14. Semiplacentinus quod familia soceri [[Placentia]]e consederat. Cognomen Caesoninus ipsum per se indicat Pisonis huius maiores adoptione quidem Calpurnios Pisones factos esse, sed antiquitus ex obscura gente Caesonia ortos esse.</ref>.
* nepos Lucii Calpurnii Pisonis Caesonini, [[consul]]is [[112 a.C.n.]], mortui [[107 a.C.n.]] in proelio adversus [[Helvetii|Helvetios]].
*pronepos Lucii Calpurnii Pisonis Caesonini [[consul]]is [[148 a.C.n.]] qui et ipse filius videtur fuisse Gai Calpurnii Pisonis [[consul]]is [[180 a.C.n.]].
 
Porro filiam [[Calpurnia (uxor Caesaris)|Calpurniam]] anno [[59 a.C.n.]] [[Gaius Iulius Caesar|Caesari]] collocavit, cuius uxor per quindecim annos usque ad mortem dictatoris remansit. Filium quoque habuit [[Lucius Calpurnius Piso Pontifex|Lucium Calpurnium Pisonem Pontificem]], qui anno [[15 a.C.n.]] [[consul]] fuit.
Linea 13:
*[[61 a.C.n.]] [[Praetor]]
*[[58 a.C.n.]] [[Consul]]
*[[57 a.C.n.|57]]&ndash;[[55 a.C.n.]] [[Proconsul]] in [[Macedonia (provincia Romana)|Macedonia]]. "Imperator" a militibus est appellatus.
*[[50 a.C.n.]] [[Censor]]
 
Linea 19:
 
== De homine. ==
Ex [[Cicero]]nis orationibus scimus, ut multos alios propinquos [[Caesar]]is, ita et Pisonem [[Epicurus|Epicuri]] sectam amplexum esse. Nam cum [[Philodemus|Philodemo]]<ref>Circa 1800 ambusta volumina, [[Philodemus|Philodemi]] opera continentia, in villa [[Herculaneum|Herculanensi]] reperta sunt, quae ideo a doctis hominibus "Villa Pisonum" appellata est.</ref> Gadarensi, nobili philosopho Epicureo necnon poeta, familiariter vivebat. Non ideo Ciceroni credendum est nobis persuadenti Pisonem libidinibus omni genere deditum ! Ipse tamen Cicero fatetur faciem Pisonis aliquid censoriae severitatis et austeritatis praebuisse : itaque homines supercilio Pisonis deceptos esse adfirmat. Verisimilius est quod dicit Pisoni facultatem oratoriam omnino defuisse et colorem vultus eius ita nigrum fuisse, ut Syrus homo putaretur. Praeterea arti militari non multum studuisse videtur : nisi enim in [[Macedonia]], cum [[proconsul]] esset, exercitum duxisse non traditur.
 
== Notae ==
Linea 37:
 
 
{{DEFAULTSORT:Calpurnius Piso Caesoninus, Lucius}}
 
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Censores]]
[[categoriaCategoria:Gens Calpurnia]]
 
[[ca:Luci Calpurni Pisó Cesoní (cònsol 58 aC)]]