[[ImageFasciculus:Brugg_Turm_Aare.jpg|thumb|300 px|right|''[[:de:Schwarzer Turm (Brugg)|Schwarzer Turm]]'', scilicet "Turris Nigra" urbis Brugae]]
'''Bruga''' ([[Theodisce]] ''Brugg'') est urbs [[Helvetia]]e non adeo ampla, sed elegans. Est in pago qui nominatur [[Argovia]].
== Historia ==
Fuit quondam sub ditione Bernense (isdem Arovia et Zofinga urbes). [[Vindonissa|Vindonissae]]e olim suburbium ad [[Arola (flumen)|Arolam]], qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenuit; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a [[Augusta Raurica|Rauracis]] ad [[Helvetii|Helvetios]] commode per [[Vocetius mons|Vocetium montem]] transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub Comitibus Habsburgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello dein [[Rudolphus I|Rudolphi I Imperatoris]] cum agnatis, a Gothefrido Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durnate Concilio Constantiensi, anno [[1415]], iisque oppignorata est a [[Sigismundus a Luxemburgio|Sigismundo Imperatore]]. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a [[Thomas Falckensteinus|Thoma Falckenstenio]] rapta anno [[1444]] exin, in potestatem [[Berna (pagus)|Cantonis Bernensis]] rediit, [[Evangelium|Evangelio]] manus fidemque dedit anno [[1528]], a quo tempore, tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.
== Praeclari cives ==
Brugae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
=== Nati ===
* [[Iohannes Georgius Zimmermann]], [[medicus]] et [[philosophus]]
=== Mortui ===
{{urbs-stipula}}
[[Categoria:Urbes Helvetiae]]
[[als:Brugg]]
[[ca:Brugg]]
[[de:Brugg]]
[[en:Brugg]]
|