Quantum redactiones paginae "Plancton" differant

45 octeti additi ,  13 years ago
m
bot addit: te:ప్లవకాలు; cosmetic changes
m (bot mutat: ar:عوالق)
m (bot addit: te:ప్లవకాలు; cosmetic changes)
{{L}}
[[ImageFasciculus:Copepodkils.jpg|thumb|230px| [[copepodum]] (''Calanoida'' sp.) ca. [[1 E-3 m|1-2 mm]] longum]]
 
'''Plancton''' constat ex quibuslibet [[Organismus|organismis]] in fluctibus maris fluitantibus (sicut [[animal]]ibus, [[Planta|plantis]], [[Archaea|archaeis]], [[Bacterium|bacteriis]]), qui zonam pelagiam oceanorum, maria vel aquas dulces inhabitant. Plancta [[Loculus oecologicus|oecologice]] potius quam [[Genum|genetice]] definiuntur. Plancton alendi fontem maximi momenti praebet vitae aquatili, etiam permagnis [[Rhincodon typus|rhincodontibus]].
 
== Definitiones ==
Nomen '''plancton''' est vocabulum Graecum ({{Polytonic|'''πλαγκτόν''', -οῦ}} n.) ab adiectivo verbali {{Polytonic|πλαγκτός}} 'amotus, depulsus; vagus' (< {{Polytonic|πλάζω}} 'amoveo, depello, disturbo' < *{{Polytonic|πλαγ-j-ω}}) substantive adhibito derivatum. Cum quaedam planctorum species se movere ac [[Diurna migratio perpendicularis|ad perpendiculum]] multa centena metrorum in die natare possint, ad libram positio his imprimis aestu aquarum definitur. Quia, per definitionem, organismos velut plancta fluctu aquae resistere non possunt. Ex contrario organismi [[necton]] dicti natare possunt contra fluctum maris atque positum eorum gubernare possunt (e.g. pisces, phocae et balaenae). In ipsa plancta, [[holoplancta]] degunt totam vitam (=cyclum vitae) planctorum particeps (e.g. plurimae [[alga]]e, [[copepoda]], [[salpa]]e, et [[medusa]]e quaedam). Et organismi [[meroplancta]] dicti sunt qui partem vitae solam ut plancta vivunt (plerumque stadium [[larva]]e eorum), deinde mutantur vel in necta vel in [[benthus]] (qui immo mari habitant). Exempli meroplanctonorum sunt: larvae [[exhinus|echinorum]], [[asterias|asteriadum]], [[crustacea|crustaceorum]], [[vermes|vermium]] marinorum, et complurum [[pisces|piscium]].
 
== Congregatio secundum munera ==
[[ImageFasciculus:hyperia.jpg|thumb|203px| [[amphipodum]] (''Hyperia macrocephala'')]]
Plancta imprimis dividuntur in lati greges functionales (vel greges [[secundum gradum trophicum]]):
* '''[[Phytoplancta]]''' (ex graeca ''phyton'', vel planta), autotrophicae, [[procaryota]]e aut [[eucaryota]]e [[alga]]e quae vivunt iuxta superficiem aquae, ubi est lux sufficiens ad [[photosynthesim]]. In iis nominantur: [[diatoma]]ta, [[cyanobacteria]] et [[dinoflagellata]].
* '''[[Bacterioplancta]]''', [[bacteria]] et [[archaea]], qui remineralizant materiam organicam deorsum iuxta columnam aquae (nota phytoplancta procaryotica etiam sunt bacterioplancta).
 
== Momentum biogeochemicum ==
Plancta non soli sunt basis [[catenae cibariarum]] quae ducat sursum usque ad pisces magno momenti pro commercio, systema oecologica planctorum et partes agit in cyclo biogeochemico plurium elementorum chemicorum. praesertim in cyclo carboni oceanium.
 
== Vide etiam ==
* [[Biota]]
* [[Chromista]] (Chrysophyta, Bacillariophyceae)
* [[Necton]]
 
== Fons ==
eadem pagina apud wikipedia anglica modica brevius facta [http://en.wikipedia.org/wiki/Plancton]
 
== Nexus ==
* [http://planktonnet.awi.de/ Plankton*Net], [[taxonomy|taxonomic]] database of images of plankton species
 
{{biologia-stipula}}
 
[[categoriaCategoria:Microbiologia]]
 
[[ar:عوالق]]
[[sv:Plankton]]
[[sw:Planktoni]]
[[te:ప్లవకాలు]]
[[th:แพลงก์ตอน]]
[[tr:Plankton]]
85 860

recensiones