Quantum redactiones paginae "Columbia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 55:
'''Columbia'''<ref>{{Egger DL|43}}</ref>, sollemniter '''Res Publica Columbiae''', est Boreoccidentalis res publica in [[America Meridionalis|America Meridionali]]. Superficiem 2 070 408 [[chiliometrum quadratum|km²]], e quibus 1 141 748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae nationes sunt Boreoccidenti [[Panama]], Orienti [[Venetiola]] et [[Brasilia]], Meridiei [[Aequatoria]] et [[Peruvia]]; quoque Septemtrione Columbia [[Mare Caribicum|Mare Caribico]] et Occidente [[Oceanus Pacificus|Oceano Pacifico]] madefit. Columbia de maritimis finibus cum [[Venetiola]] et [[Nicaragua]] controversatur. Una Americae Meridionalis natio cum litoribus in Mare Caribico et Oceano Pacifico est. Ad Columbiam diversae insulae ut [[archipelagus]] [[Sanctus Andreas, Providentia et Sancta Catherina|Sancti Andreae, Providentiae et Sanctae Catherinae]] pertinent. Columbia quarta civitas latissima in America Meridionali et tertius secundum incolarum numerum est. Caput est [[Bogota]] ([[Hispanice]]: ''Bogotá D.C.'').
 
Territorium in praesenti Columbiam comprehendens originaliter ab [[Indi Americani|Amerindicis]] tribibus ex [[America Centralis|America Centrali]] et [[Mare Caribicum|Caribico]] migrantibus incultum est. Praecipuae tribus [[Muiscae|Muisca]], [[Quimbayae|Quimbaya]], [[Tayronae|Tayrona]] et [[Zenuvii|Zenuvia]] ([[Hispanice]]; ''Muisca, Quimbaya, Tairona'' et ''Zenú'') ad linguisticas familias [[Linguae Aravacanae|Aravacanam]], [[Linguae Chibchanae|Chibchanam]] et [[Linguae Ge-Pano-Caribanae|Caribicam]] pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab [[Imperium Incarum|Incis]] inculta est. [[Saeculum 15|Saeculo XV]] [[Conquisitatores Hispani]] territorium occupaverunt et colonizaverunt, quod ad [[Viceregnum Novae Granatae|Viceregni Novae Granatae]] creationem tulit. Anno [[1819]], cum [[Simon Bolívar|Simonis Bolívar]] expeditionibus, Columbia independentiam ab [[Hispania]] obtinet, sed iam anno [[1830]] [[Magna Columbia]] in intestinis bellis cito collapsa est quae praesentium [[Venetiola]]e et [[Aequatoria]]e secessionem provocaverunt.
 
== Etymologia ==