Quantum redactiones paginae "Usor:MARCVS/Laudes Creaturarum" differant

Content deleted Content added
Creavit paginam scribendo ' 1 Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio (cfr. Apoc 4,9.11). 2 Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo…'
(eadem)

Emendatio ex 00:05, 4 Aprilis 2009

1 Altissime, omnipotens, bone Domine,
  tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio (cfr. Apoc 4,9.11).
2 Tibi soli, Altissime, conveniunt,
  et nullus homo est dignus te nominare.
3 Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua (cfr. Tob 8,7),
  principaliter cum domino fratre sole,
  qui est dies, et illuminas nos per ipsum.
4 Et ipse est pulcher et irradians magno splendore;
  de te, Altissime, profert significationem.
5 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas (cfr. Ps 148,3),
  quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.
6 Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum
  et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus (cfr. Dan 3,64-65),
  per quod das tuis creaturis alimentum (cfr. Ps 103,13-14).
7 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam (cfr. Ps 148,4-5),
  quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
8 Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem (cfr. Dan 3,66),
  per quem noctem illuminas (cfr. Ps 77,14),
  et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.
9 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram (cfr. Dan 3,74)
  quae nos sustentat et gubernat,
  et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba (cfr. Ps 103,13-14).

10 Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem (cfr. Mt 6,12),

  et sustinent infirmitatem et tribulationem.

11 Beati illi, qui ea sustinebunt in pace (cfr. Mt 5,10),

  quia a te, Altissime, coronabuntur.

12 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem,

  quam nullus homo vivens potest evadere.

13 Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;

  beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus,
  quia secunda mors non faciet eis malum (cfr. Apoc 2,11; 20,6).

14 Laudate et benedicite Dominum meum (cfr. Dan 3,85),

  gratias agite et servite illi magna humilitate.