Quantum redactiones paginae "Lapithae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:AC marbles.jpg|thumb|right|300px|Lapitha cum centauro pugnans. Metopa [[Parthenon]]is templi hodie in [[Museum Britannicum|Museo Brittanico.]]. Medio quinto saeculo a.C.n.]]In mythologia Graeca '''Lapithae''' est nomen gentis Graecae montes [[Thessalia]]e et vallem Penei fluminis incolentis. Lapithus, filius [[Apollo|Apollinis]] eorum eponymus fuisse dicitur, clarissimus vero in fabulis rex [[Pirithous]], amicus [[Theseus|Thesei]] quocum venationi [[Aper Calydonius|apri Calydonii]] interfuit et in regnum [[Hades|Plutonis]] descendit.
 
Nobilissimum in litteris et artibus Graecis est bellum Lapitharum cum [[Centaurus|Centauris]], quod velut exemplar belli semiferorum barbarorum cum cultis hominibus nobis ostenditur. Nam hoc thema magni momenti in mythologia Graeca est, quae saepe humanitatem de feritate triumphantem laudat.