Quantum redactiones paginae "Marcus Zuerius Boxhornius" differant

Content deleted Content added
Nexum ad urbem Bergae ad Zomam addidi
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
'''Marcus Zuerius Boxhornius''' (vulgo ''Marcus Zuerius van Boxhorn'') fuit rerum scriptor [[Nederlandia|Batavus]], [[28 Augusti]] [[1612]] in oppido [[Bergae ad Zomam|Bergis ad Zomam]] natus, [[3 Octobris]] [[1653]] [[Lugdunum Batavorum|Lugduni Batavorum]] mortuus. Fuit professor eloquentiae apud [[Academia Lugduno-Batava|Academiam Lugduno-Batavam]]. Cum [[Linguae Indoeuropaeae|linguas Europaeas]] inter se compararet, quandam animadvertit formarum similitudinem, quam ab communi quadam lingua prisca ortam esse putabat. In lingua illa prisca – "Scythica" quam vocabat – [[Lingua Batava|Batavam]], [[Lingua Graeca Antiqua|Graecam]], [[Lingua Latina|Latinam]], [[Lingua Persica|Persicam]], [[Lingua Theodisca|Theodiscam]] numeravit, quibus postea insuper linguas addidit [[Linguae Slavicae|Slavicas]], [[Linguae Celticae|Celticas]] nec non [[Linguae Balticae|Balticas]], sed mirabile dictu, [[Lingua Hebraica|Hebraicam]] exclusit linguam, etsi illis temporibus paene omnes id agerent, ut suam linguam ab Hebraica oriundam esse demonstrarent.
 
== Vide etiam ==