Quantum redactiones paginae "Nicolaus Vavilov" differant

Content deleted Content added
m ?
Linea 12:
Nicolaus Vavilov natus est in familia mercatoris [[Moscua]]e 13 Novembris ([[25 Novembris]] [[Calendarium Gregorianum|Calendarii Gregoriani]]) anno [[1887]]. Frater eius iunior natu fuit [[Sergius Vavilov]], physicus notus.
 
Anno [[1911]] Nicolaus perfecit studium in [[InstitutumUniversitas AgrariumAgraria InternationaleCivica Russica|Instituto Agrario Moscuensi]]. Anno [[1917]] electus est professor [[Universitas Saratoviensis|Universitatis Saratoviensis]]. Ab anno [[1921]] administrabat Sectionem botanicae applicatae et selectionis ([[Petropolis|Petropoli]] locatam), quae anno [[1924]] Institutum botanicae applicatae et culturarum (agriculturalium) novarum [[Unio Sovietica|URSS]] et anno [[1930]] Institutum culturae plantarum URSS facta est. Vavilov usque ad mensem Augusti anni [[1940]] mansit praefectus instituti illius. Ab anno 1930 fuit et director laboratorii genetici, quod dein factum est Institutum Geneticae Academiae Scientiarum URSS. Nicolaus Vavilov fuit academicus [[Academia Scientiarum URSS|Academiarum Scientiarum URSS]] et [[Ucraina|Ucrainicae SSR]] (ab anno [[1929]]), primus praeses (annis 1929 – [[1935]]) et propraeses (annis 1935 – [[1940]]) Academiae Scientiarum Agrariarum URSS, praeses Societatis Geographicae URSS (annis [[1931]] – [[1940]]), membrum multarum foranearum academiarum et societatum scientiarum. Fuit initiator formationis nonnullorum institutorum scientificorum investigatoriorum.
 
Annis [[1920]] – [[1940]] Nicolaus Vavilov organizavit expeditiones botanicas agronomicasque in terras regionis [[mare Mediterraneum|maris Mediterranei]], in [[Africa]]m septentrionalem, in [[America Septentrionalis|Americam Septentrionalem]] et [[America Meridionalis|Americam Meridionalem]]. Fuit ipse praefectus multarum expeditionum illarum; in eis terris determinavit [[centrum originis|centra antiqua originis]] [[planta culturalis|plantarum culturalium]], quarum magnam collectionem seminum congessit. Vavilov est conditor doctrinarum nostri temporis de fundamentis biologicis [[selectio naturalis|selectionis]] et de centris originis plantarum culturalium. Vavilov etiam argumentis affirmavit et doctrinam de immunitate plantarum (anno [[1919]]) et principia oecologica geographicaque selectionis.